LIBER PRIMVS
RELATIONES GENERALES [INTER QVANTITATES PEROVAS CORPORVM COELESTIVM MOTVS CIRCA SOLEM
DEFINIVNTVR.
SECTIO PRIMA
Relationes ad locum simplicem in orbita spectantes.
l.
Corporum coelestium motus in lioc opere eatenus tantum considerabimus, qua -tenus a Solis vi attractiua gubernantur. Excluduntur itaque ab instituto nostroomnes planetae secundarii, excluduntur perturbationes, quas primarii in se inui-cem exercent, excluditur omnis motus rotatorius. Corpora mota ipsa vt punctamathematica spectamus, motusque omnes ad normam legum sequentium fieri sup-ponimus, quae igitur pro basi omnium disquisitionum in hoc opere sunt habendae.
I. Motus cuiusuis corporis coelestis perpetuo fit in eodem plano, in quo si-mul centrum Solis est situm.
II. T 'raiectoria a corpore descripta est sectio conica focum in centro Solis
habens.
III. Motus in ista traiectoria fit ita, vt arcae spatiorum in diucrsis tempo-rum interuallis circa Solem descriptorum hisce interuallis ipsis sint proportionales.Temporibus igitur et spatiis per numeros expressis, spatium quoduis per tempusintra quod describitur diuisum quo dentem inuariabilem suppeditat.
IV. Pro corporibus diuersis circa Solem se mouendbus horum quodendumquadrata sunt in ratione inuersa parametrorum orbitis respondentium, atque aggre-gatorum massae Solis cum massis corporum motorum.
Designando itaque per 2 p parametrum orbitae, in qua corpus incedit, per aquantitatem materiae huius corporis (posita massa Solis =1), per \g aream quam
1