22 D
\
SECTIO QVARTA
De determinatione orbitarum , habita ratione periurbationum,
190.
Perturbationes, quas planetarum motus per actionem planetarum reliquo-rum patiuntur, tam exiguae lentaeque sunt, vt post longius demum temporis in-fernalium sensibiles fiant: intra tempus breuius — vel adeo, prout circumstantiaesunt, per reuolutionem integram vnam pluresue — niotus tam parum differeta motu in ellipsi perfecta secundum leges Kepleri exacte descripta, vt obseruatio-nes deuiationem indicare non valeant. Quamdiu res ita se liahet , operae haudpretium esset, calculum praematurum perturbationum suscipere, sed potius suffi-ciet, sectionem conicam quasi osculatricem obseruationibus adaptare: dein vero,
postquam planeta per tempus longius accurate obseruatus est, effectus perturbatio-num tandem ita se manifestabit, vt non amplius possibile sit, omnes obseruationesper motum pure ellipticum exacte conciliare; tunc itaque harmonia completa etstabilis parari non poterit, nisi perturbationes cum motu elliptico rite iungantur.
Quum determinatio elementorum ellipticorum, cum quibus perturbationesiungendae sunt, vt obseruationes exacte repraesententur, illarum cognitionem sup-ponat, vicissim vero theoria perturbationum accurate stabiliri nequeat, nisi ele-menta iam proxime cognita sint: natura rei non permittit, ardurnn hoc negotiumprimo statim conatu perfectissime absoluere, sed potius perturbationes et elementaper correctiones alternis demum vicibus pluries repetitas ad summum praecisionisfastigium euehi poterunt. Prima itaque perturbationum theoria superstruetur ele-mentis pure ellipticis, quae obseruationibus proxime adaptata fuerant: dein orbita
nona inuestigabitur, quae cum his perturbationibus iuncta obseruationibus quamproxime satisfaciat. Quae si a priori considerabiliter discrepat, iterata perturbatio-num euolutio ipsi superstruenda erit, quae correctiones alternis vicibus toties repe-tentur, donec obseruationes, elementa et perturbationes quam arctissime consentiant.
191.
Quum euolutio theoriae perturbationum ex elementis datis ab instituto no-stro aliena sit, hic tantummodo ostendendum erit, quomodo orbita approximataita corrigi possit, vt cum perturbationibus datis iuncta obserualionibus satisfaciatquam proxime. Simplicissime hoc negotium absoluitur per methodum iis quas in
2 9