Druckschrift 
Theoria motvs corporvm coelestivm in sectionibvs conicis solem ambientivm
Entstehung
Seite
134
Einzelbild herunterladen
 

i54

Ltbr. II. Sect. I.

terrae ad hoc punctum in art. 72 docuimus. Methodus prima adhiberi nequit, nisicorporis coelestis distantia a terra proxime saltem nota fuerit: tunc autem satis com-moda est, praesertim quoties obseruatio in ipso meridiano instituta est, vbi soladeclinatio parallaxi afficitur. Ceterum praestabit, hanc reductionem loco obseruatoimmediate applicare, antequam transformationes art. praec. adeantur. Si vero di-stantia a terra penitus adhuc incognita est, ad methodum secundam vel tertiamconfugiendum est, et quidem illa in vsum vocabitur, quoties aequator pro planofundamentali accipitur, tertia autem praeferetur, quoties omnes positiones ad ecli-pticam referre placuit.

118.

Si corporis coelestis distantia a terra alicui obseruationi respondens proximeiam nota est, hanc ab effectu aberrationis liberare licet pluribus modis, qui me-thodis diuersis in art. 70 traditis innituntur. Sit t tempus verum obseruatiortis; 0interualium temporis, intra quod lumen a corpore coelesti ad terram descendit,quod prodit ducendo 4q5' in distantiam ; l locus obseruatus, l' idem locus adiu-mento motus geocentrici diurni ad tempus t 0 reductus; l" locus l ab ea aberra-tionis parte purgatus, quae planetis cum fixis communis est; L locus terrae verustempori t respondens (i. e. tabularis 20"25 auctus); denique 'L locus terrae verustempori t Q respondens. His ita factis erit

I. I locus verus corporis coelestis ex 'L visus tempore t Q

II. I' locus verus corporis coelestis ex L visus tempore t

III. l" locus verus corporis coelestis ex L visus tempore t 6

Per methodum I itaque locus obseruatus immutatus retiuetur, pro tempore veroautem fictum t6 substituitur, loco terrae pro eodem comjmtato; methodus IIsoli obseruationi mutationem applicat, quae autem praeter distantiam insuper mo-tum diurnum requirit; in methodo III obseruatio correctionem patitur a distantianon pendentem, pro tempore vero lictum t Q substituitur, sed retento loco ter-rae tempori vero respondente. Ex his methodis prima longe commodissima est,quoties distantia eatenus iam nota est, vt reductio temporis 0 praecisione sufficientecomputari possit.

Quodsi autem haec distantia penitus adhuc incognita est, nulla harum me-thodorum immediate applicari potest: in prima scilicet habetur quidem corporis

coelestis locus geocentricus, sed desideratur tempus et positio terrae a distantia in-cognita pendentia; in secunda e contrario adsiint haec, deest ille; denique in ter-