determinatio orbitae e tribvs OBSERVATIONIBVS COMPLETIS. i3o
tem relatas. Qui situs quum propter nutationem et praecessionem variabilis atleo-que pro diuersis obseruationibus diuersus sit, ante omnia loco plani variabilis pla-num aliquod fixum introducere conueniet, ad quem finem vel aequator situ suomedio pro aliqua cpoclia, vel ecliptica adoptari poterit: planum posterius plerum-que adhiberi solet, sed prius quoque commodis peculiaribus haud spernendis secommendat.
Quoties itaque planum aequatoris eligere placuit, ante omnia obseruationesa nutatione purgandae, ac dein adhibita praecessione ad epocham quandam arbi-trariam reducendae sunt: haec operatio prorsus conuenit cum ea, per quam e lo-co stellae fixae obseruato eiusdem positio media pro epocha data deriuatur, adeo-que explicatione hic non indiget. Sin vero planum eclipticae adoptare constitutumest, duplex methodus patebit: scilicet vel ex ascensionibus rectis et declinationi-bus ob natationem et praecessionem correctis deduci poterunt longitudines et latitu-dines adiumento obliquitatis inediae, vnde longitudines iam ad aequinoctium mediumrelatae prodibunt ; vel commodius ex ascensionibus rectis et declinationibus appa-rentibus adiumento obliquitatis apparentis computabuntur longitudines et latitudines,ac dein illae a nutatione et praecessione purgabuntur.
Loci terrae singulis obseruationibus respondentes per tabulas solares com-putantur, manifesto autem ad idem planum referendi erunt, ad quod obseruatio-nes corporis coelestis relatae sunt. Quamobrem in computo longitudinis Solis negli-getur nlitatio; dein vero haec longitudo adhibita praecessione ad epocham fixam re-ducetur, atque 180 gradibus augebitur; latitudini Solis, siquidem eius rationem ha-bere operae pretium videtur, signum oppositum tribuetur: sic positio terrae helio-centrica habebitur, quam, si aequator pro-plano fundamentali electus est, adiumentoobliquitatis mediae in ascensionem rectam et declinationem transformare licebit.
117,
Positio terrae hoc modo e tabulis computata ad terrae centrum referendaest, locus obseruatus autem corporis coelestis ad punctum in terrae superficie spe-ctat: huic dissensui tribus modis remedium afferre licet. Potest scilicet vel obser-vatio ad centrum terrae reduci, siue a parallaxi liberari; vel locus beliocentricusterrae ad locum ipsum obscruationis reduci, quod efficitur, si loco Solis e tabuliscomputato parallaxis rite applicatur; vel denique vtraque positio ad punctum ali-quod tertium transferri, quod commodissime in intersectione radii visus cum planoeclipticae assumitur: obseruatio ipsa tunc immutata manet, reductionemque loci