Druckschrift 
Theoria motvs corporvm coelestivm in sectionibvs conicis solem ambientivm
Entstehung
Seite
132
Einzelbild herunterladen
 

132

Libr. IT.

Sect. I.

tae et longitudine nodi) determinare liceat. Etiamsi vero per principium indiscer-nibilium haud exspectandum sit, talem casum in rerum natura vmquam se oblatu-rum esse, tamen facile praesumitur, problema, quocl in orbita cum plano eclipti-cae omnino coincidente absolute indeterminatum fit, in orbitis perparum ad ecli-pticam inclinatis propter obseruationum praecisionem limitatam tantum non inde-terminatum manere debere, ybi vel leuissimi obseruationum errores incognitarumdeterminationem penitus turbare valent. Quamobrem vt huic quoque casui consu-lamus, alia sex data eligere oportebit: ad quem finem in sectione secunda orbitamincognitam e quatuor obseruationibus determinare docebimus, quarum duae quidemcompletae sint, duae reliquae autem incompletae, latitudinibus vel declinationibusdeficientibus.

Denique quum omnes obseruationes nostrae propter instrumentorum sensu-umque imperfectionem non sint nisi approximationes ad veritatem, orbita, sex tan-tum datis absolute necessariis superstructa, erroribus considerabilibus adhuc obno-xia esse poterit. Quos vt quantum quidem licet extenuemus, summamque adeopraecisionem possibilem attingamus, via alia non dabitur, nisi vt obseruationesperfectissimas quum plurimas congeramus, elementaque ita perpoliamus, vt nonquidem his vel illis praecisione absoluta satisfaciant, sed cum cunctis quam optimeconspirent. Quonam pacto talem consensum, si nullibi absolutum tamen vbiquequam arctissimum, secundum principia calculi probabilitatis obtinere liceat, in se-ctione tertia ostendemus.

Iioc itaque modo determinatio orbitarum, quatenus corpora coelestia secun-dum leges Kcpleri in ipsis monentur, ad omnem quae desiderari potest perfectio-nem eueeta erit. Vlfimam quidem expolitionem tunc demum suscipere licebit, vbietiam perturbationes, quas planetae reliqui motui inducunt, ad calculum erunt re-uocatae: quarum rationem quomodo habere oporteat, quantum quidem ad institu-tum nostrum pertinere videbitur, in sectione quarta breuiter indicabimus.

11 fi.

Antequam determinatio alicuius orbitae ex obseruationibus geocentricis sus-cipitur, his quaedam reductiones applicandae erunt, propter nutationem, praeces-sionem , parallaxin et aberrationem, siquidem summa praecisio requiritur: in cras-siori enim calculo has minutias negligere licebit.

Planetarum et cometarum obseruationes vulgo expressae proferuntur perascensiones rectas et declinationes apparentes, i. e. ad situm aequatoris apparen-