Druckschrift 
Theoria motvs corporvm coelestivm in sectionibvs conicis solem ambientivm
Entstehung
Seite
69
Einzelbild herunterladen
 

RELATIONES AD LOCVM SIMPLICEM IN SPATIO SPECTANTES. 69

Iam puncta P, a , b' in linea recta iacent, eruntque partes Pa,ab propor-tionales temporum interuallis t T, t't, siquidem motus luminis celeritate vni-formi peragitur. Temporis intervallum t' T propter immensam luminis velocita-tem semper est perparuum, intra quod motum terrae tanquam rectilineum ac cele-ritate vnifurini peractum supponere licet: sic etiam A, a, a in directum iacebunf,partesque A a , ad quoque interuallis t T , t' t proportionales erunt. Hinc fa-cile concluditur, rectas AP, b'a' esse parallelas, adeoque locum primum cum ter-tio identicum.

Tempus t T erit productum distantiae Pa in dg-ff, intra quod lumenpercurrit distantiam mediam terrae a Sole, quam pro vnitate accepimus. In Iioccalculo pro distantia Pa etiam PA vel pa accipere licebit, quum differentia nul-lius momenti esse possit.

Ex bis principiis tres demanant methodi, planetae vel cometae locum ap-parentem pro quouis tempore t determininandi, e quibus modo hanc modo illampraeferre conueniet.

I. Subtrahatur a tempore proposito tempus intra quod lumen a planeta adterram descendit: sic prodibit tempus reductum T, pro quo locus verus more so-lito computatus cum apparente pro t identicus erit. Ad computum reductionistemporis t T distantiam a terra nouisse oportet: plerumque ad hunc finem sub-sidia commoda non deerunt e. g. per ephemeridem vel leui tantum calamo calcu-latam, alio quin distantiam veram pro tempore t more solito sed neglecta praeci-sione nimia per calculum praeliminarem determinare sufficiet-

IL Computetur pro tempore proposito t locus verus atque distantia, ex liacreductio temporis tT, atque hinc adiumento motus diurni (in longitudine et lati-tudine vel in ascensione recta et declinatione) reductio loci veri ad tempus T.

III. Computetur locus heliocentricus terrae quidem pro tempore t: locus he-liocentricus planetae autem pro tempore T : dein ex horum combinatione more so-lito locus geocentricus planetae, qui aberratione fixarum (per methodum notameruenda siue e tabulis depromenda) auctus locum apparentem quaesitum suppeditabit-

Methodus secunda, quae vulgo in vsum vocari solet, eo quidem prae reli-quis se commendat, quod ad distantiam determinandam nuinquam opus est calculaduplici, attamen eo laborat incommodo, quod adhiberi nequit, nisi plures loci vi-cmi vel calculentur vel ex cbseruationibus iam innotuerint; alioquin enim motumdiurnum pro dato habere non liceret.