Druckschrift 
Theoria motvs corporvm coelestivm in sectionibvs conicis solem ambientivm
Entstehung
Seite
58
Einzelbild herunterladen
 

58

Libr. I. Sect. II.

61.

Tradidimus in praecedentibus methodum facillimam, eorporis coelestis Jo-cum geocentricum respectu eclipticae seu aequatoris, a parallaxi liberum siue eaaffectum, ac perinde a nutatione liberum seu ea affectum determinandi. Quod enimattinet ad nutationem, omnis differentia in eo versabitur, vtrum aequatoris positio-nem mediam adoptemus an veram, adeoque, in casu priori longitudines ab aequi-noctio medio, in posteriori a vero numeremus, sicuti in casu iflo eclipticae obli-quitas media, in hoc vera adhibenda est. Ceterum sponte elucet, quo plures ab-breuiationes in calculo coordinatarum introducantur, eo plures operationes praeli-minares esse instituendas: quamobrem praestantia methodi supra explicatae, coor-dinatas immediate ex anomalia excentrica deducendi, tunc potissimum se manifesta-bit, vbi multos locos geocentricos determinare oportet: contra quoties vnus tantumlocus computandus esset, aut perpauci, neutiquam operae pretium foret, laboremtot quantitates auxiliares calculandi suscipere. Quin potius in tali casu methodumvulgarem haud deserere praestabit, secundum quam ex anomalia excentrica dedu-citur vera atque radius vector; hinc locus heliocentricus respectu eclipticae; hinclongitudo et latitudo geocentrica, atque hinc tandem rectascensio et declinatio. Nequid igitur hic deesse videatur, duas vltimas operationes adhuc breuiter explicabimus.

62.

Sit corporis coelestis longitudo heliocentrica 2, latitudo /9; longitudo geo-centrica l, latitudo b , distantia a Sole r, a terra A; denique terrae longitudo he-liocentrica L , latitudo B, distantia a Sole B. Quum non statuamus _Z? = o, for-mulae nostrae ad eum quoque casum applicari poterunt, vbi loci heliocentrici etgeocentricus non ad eclipticam sed ad quoduis aliud planum referuntur, modo de-nominationes longitudinis et latitudinis supprimere oportebit: praeterea parallaxeosratio statim haberi potest, si modo locus heliocentricus terrae non ad centrum sedad locum in superficie immediate refertur. Statuamus porro reos/9 = /, Acos& = A / ,R cos B z=.R'. lam referendo locum corporis coelestis atque terrae in spatio adtria plana, quorum vnum sit ecliptica, secundumque et tertium polos suos habeantin longitudine N et N+go®, protinus emergent aequationes sequentes:

rcos(2 N) R'cos (L N) = A'cos(/N)

/sin N) R'sin (L N) = A'sin(/N)

/ tang /9 : 22'tang B = Atang 6