X
P RAEFATIO
similitudinis vestigium remanserit. Quamquam vero a propositomeo alienum esset, de cunctis his disquisitionibus paullatim magismagisque perfectis narrationem completam perscribere, tamen inpluribus occasionibus, praesertim quoties de problemate quodamgrauiori agebatur, methodos anteriores quoque haud omnino sup-primendas esse censui. Quin potius praeter problematum principa-lium solutiones plurima, quae in occupatione satis longa circa mo-tus corporum coelestium in sectionibus conicis vel propter elegan-tiam analyticam vel imprimis propter vsum practicum attentionedigniora se milii obtulerunt, in hoc opere exsequutus sum. Sem-per tamen vel rebus vel methodis mihi propriis maiorem curamdicaui, nota leuiter tantum, quatenusque rerum nexus postularevidebatur, attingens.
'Fotum itaque opus in duas partes diuiditur. In Libro pri-mo euoluuntur relationes inter quantitates, a quibus motus corporumcoelestium circa Solem secundum liepleri leges pendet, et quidemin duabus primis Sectionibus relationes eae, vbi vnicus tantum lo-cus per se consideratur, in Sectione tertia et quarta vero eae, vbiplures loci inter se conferuntur. Illae continent expositionem me-thodorum tum vulgo vsitatarum, tum potissimum aliarum illis nilallor ad vsum practicum longe praeferendarum, per quas ab ele-mentis cognitis ad phaenomena descenditur;, hae problemata multagrauissima tractant, quae viam ad operationes inuersas sternunt.Scilicet quum ipsa phaenomena ex artificiosa intricataque quadamcomplicatione elementorum componantur, hanc texturae rationempenitius perspexisse oportet, antequam filorum explicationem ope-risque in elementa sua resolutionem cum spe successus suscipere li-