Druckschrift 
Theoria motvs corporvm coelestivm in sectionibvs conicis solem ambientivm
Entstehung
Seite
XI
Einzelbild herunterladen
 

PRAEFATIO

XI

ceat. Comparantur itaque in Libro primo instrumenta atque sub-sidia, per quae dein in Libro altero arduum hoc negotium ipsumperficitur: maxima laboris pars tunc iam in eo consistit, vt illa sub-sidia rite colligantur, ordine apto disponantur et in scopum pro-positum dirigantur.

Problemata grauiora ad maximam partem per exempla ido-nea illustrata sunt, semper quoties quidem licuit ab obseruationi-bus non fictis desumta. Ita non solum methodorum efficaciae ma-ior fiducia conciliabitur, vsusque clarius ob oculos ponetur, sed idquoque cautum iri spero, vt nec minus exercitati a studio harumrerum deterreantur, quae procul dubio partem foecundissimam etpulcherrimam astronomiae theoricae constituunt.

Scripsi Gottingae d. 28 Martii i8oq.

V