PRAEFATIO
V
passi, atque ex hostibus hospites redditi, iter suum in [tramiti-bus a calculo delineatis prosequuti sunt, iisdem quibus planetae le-gibus aeternis religiose obtemperantes.
lam in determinandis cometarum orbitis parabolicis ex ob-seruationibus difficultates suboriebantur longe maiores, quam in de-terminandis orbitis ellipticis planetarum, inde potissimum,^ quodcometae per breuius temporis interuallum visi delectum obserua-tionum ad haec vel illa imprimis commodarum non concedebant,sed iis vti geometram cogebant, quas fors obtulerat, ita vt metho-dos speciales in calculis planetarum adhibitas vix vmquam in vsumvocare licuerit. Magnus ipse Newton, primus saeculi sui geome-tra, problematis difficultatem haud dissimulauit, attamen, ceu ex-spectari poterat, ex hoc quoque certamine victor euasit. Multipost Newtonum geometrae eidem problemati operam suam nauaue-runt, varia vtique fortuna, ita tamen, vt nostris temporibus pa*riun desiderandum relictum sit.
Verum enim vero non est praetermittendum, in hoc quoqueproblemate peropportune difficultatem diminui per cognitionemvnius elementi sectionis conicae, quum per ipsam suppositionemorbitae parabolicae, axis maior infinite magnus statuatur. Quippeomnes parabolae, siquidem situs negligatur, per solam maiorem mi-noremue distantiam verticis’a foco inter se differunt, dum sectionesconicae generaliter spectatae varietatem infinities maiorem admit-tant. Haud equidem aderat ratio sufficiens, cur cometarum traie-ctoriae absoluta praecisione parabolicae praesumerentur: quin potiusinfinite parum probabile censeri debet, rerum naturam vnquamtali suppositioni annuisse. Attamen quum constaret, phaenomena