VI
PRAEFATIO
corporis coelestis in ellipsi vel hyperbola incedentis, cuius axis maiorpermagnus sit ratione parametria prope periheiium perparum discre-pare a motu in parabola, cui eadem verticis a foco distantia, dif-ferentiamque eo leuiorem euadere, quo maior fuerit illa ratio axisad parametrum; porro quum experientia docuisset, inter motumobseruatum motumque in orbita paraboliea computatum vix vm-quam maiores differentias remanere, quam quae ipsis obseruatio-num erroribus (hic plerumque satis notabilibus) tuto tribuipoterant : astronomi apud parabolam subsistendum esse rati
sunt. llecte sane, quum omnino deessent subsidia , e quibus,num vllae quantaeue differentiae a parabola adsint, satis certo colli-gi potuisset. Excipere oportet cometam celebrem Halleyanum, quiellipsem valde oblongam describens in reditu ad periheiium plu-ries obseruatus tempus periodicum nobis patefecit: tunc autem
axi maiori inde cognito computus reliquorum elementorum vixpro difficiliori habendus est, quam determinatio orbitae paraboli-cae. Silentio quidem praeterire non possumus, astronomos etiamin nonnullis aliis cometis per tempus aliquanto longius obserua-tis determinationem aberrationis a parabola tentauisse: attamenomnes methodi ad hunc finem propositae vel adhibitae, innitun-tur suppositioni, discrepantiam a parabola haud considerabilem es-se, quo pacto in illis tentaminibus ipsa parabola antea iam compu-tata cognitionem approximatam singulorum elementorum (praeteraxem maiorem vel tempus reuolutionis inde pendens) iam sub mi -nistrauit, leuibus tantum mutationibus corrigendam. Praeterea fa-tendum est, omnia ista tentamina vix vnquam aliquid certi deci-dere valuisse, si forte cometam anni 1770 excipias.