Pon igitur mediocrīs virtus. de qua ſibi plaudebatIob dicens. Foris non habitabat hoſpes. ianua meaomni venienti patebat. Aquā de aqua ꝓfluenti darelumen de lumine accendere. Beniuolentia itaqꝫ in hiseſt omnibus/ tanqͣꝫ fons aque reficiens ſitientē. tāqͣꝫlumen quod etiā in alijs luceat. nec illis deſit qui deſuo lumīe alijs lumē accenderint. Eſt etiā illa beniuolentie liberalitas/ vt ſi quod habes debitores/ cirographū ſcindens reſtituas/ nihil a debitore conſecutꝰ debiti. Quod exēplo ſui/ facere nos debere/ Iob ſanctusammonet. Hā qui habet/ nō mutuat̉. qui non habet/nō liberat cyrographū. Quid igit̉ etiā ſi ip̄e non exigas/ auaris heredibꝰ ſeruas/ quod potes cū beniuolētie t̓ue laude/ ſine damno pecunie rep̄ſentare? Atqꝫ vtplenius diſcutiamus/ beniuolentia a domeſticis primū ꝓfecta perſonis/ ideſt a filiis parentibꝰ/ fratribꝰper ꝯiunctionū gradꝰ ī ciuitatū peruenit ambitū. ⁊de paradiſo egreſſa/ mundū repleuit. Deniqꝫ cum inviro ⁊ femina/ beniuolentē deus poſuiſſet affectū/ dixit. Erunt ambo in vna carne. ⁊ in vno ſpiritu. Vn̄Eua ſe ſerpenti credidit. qm̄ que beniuolentiā acceperat/ maliuolentiā eſſe non oꝑinabat̉. Auget̉ beniuolētia cetu eccleſie. fidei cōſortio. initi andi ſocietate percipiende gratie. neceſſitudine. miſteriorum communione. Hec enim/ etiam appellationes neceſſitudinum/ reuerentiam filiorum/ autoritatem ⁊ pietatem patrumgermanitatem fratrum/ ſibi vendicant. Multum igitur ad cumulandam ſpectat beniuolentiam/ neceſſitudo gratie. Adiuuāt etiam non parum/ ſtudia virtutum. Siquidem beniuolentia etiam/ morum facit ſimilitudinē. Deniqꝫ Ionathas filiꝰ regis/ imitabat̉ ſancti Dauid manſuetudinē. propter quod diligebat eū.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten