175
liber exponendus. Hactenus acta usque ad Augusti initium 1546anni.
Mense Octobri praelegi studiosis quibusdam sphaeram materialemet finivi; deinde compositionem astrolabii et usum ejusdempraelegi.
Decembris die 22. coepi rogare Dominum Doctorem Christo-phorum Clauserunt pro filia Elizabetha desponsanda Samueli filio,qui ultro consensit, cujus sponsalia deinde celebrata sunt quintaJanuarii anno 1547, promissis ab eo centum florenis pro filia, etego totidem pro filio et dotem centum librarum promisi.
Die autem 13. Januarii celebratae sunt nuptiae, invitatis ferequinquaginta personis, cum minimum cuperemus celebrari. Donariainvitatorum excessurunt numerum 30 florenorum.
Ob bellorum rumores delectus fuit exercitus a Tigurinis etdux electus Bernardus a Cham 1 ) 22. Januarii. Equi ordinati adnecessaria belli, sed gratia Dei pax nobiscum duravit, captiquesunt quidam bellaces, qui contra mandatum Dominorum bellumpetere tentaverant. Allatae definitiones vel sessiones sex ex concilioTridentino cum annotationibus nostrorum improbantibus eas,quas legi.
Dolui graviter ex brachio dextro et scabie, ut otiosus consi-sterem, successit hinc dolor vehemens ex calculo per triduum,qui ingens urina elapsus est post sex dies. Martio mense legi Ter-tuliani opera, diligentius quam antea, deinde Prudentii carminacontuli translationes veterum Augustini, Tertulliani et Cyprianicum vulgata et annotavi ad Parisiensem Roberti Stephani magnam.
In Aprili thermas cum uxore adii in Urdorff cum DominoBullingero, Adriano Fischlin, Eustachio Froschhofer. Eo tempore25. Aprilis captus est a Caesarianis Dux Johannes Fridericus Saxoniaea quodam nobili dicto Thil vom Trot, cui se sponte captumcommisit, circa Silvam dictam Schweinart circa Kosdorff. 2 )
Rabi Davidis Michlol verti latine ex hebraico. Mense Juniothermas foverunt Conradus Wolfart in Baden, misi illuc eis pisces
*) Der nachmalige Bürgermeister. Vgl. Pestalo-gi: Heinrich BullingerS. 48;.
2 ) Die Schlacht bei Mühlberg fand bekanntlich am 24. April statt.