Druckschrift 
Das Chronikon des Konrad Pellikan zur vierten Säkularfeier der Universität Tübingen
Entstehung
Seite
118
Einzelbild herunterladen
 

11 8

Domesticamea hisannis 4

Hieroniruus

Friekerus

abii Basi-leam

Societas

fratrum

relictorum

Heilander

Wernherus

Steiner

Nata tiliaElisabeth

Beneficium

menon*) usque ad vicesimum caput, quod bello et obitu inter-turbatum non finivit Zwinglius noster, vir clarissima et aeternamemoria dignissimus. Hactenus de Huldrici Zwinglii praelectio-nibus doctissimis: verum quid scripserit germanice et latine, liquetex impressura operum ipsius.

Redeo ad mea domestica: anno 1528. vicesima nona 2 ) cepicommensalem Hieronymum Frickerum, filium Doctoris quondamTuringi, protonotarii Bernensis, qui apud Rellicanum fuerat, quocum Megandro Bernam translato, juvenis mecum esse cupiens,eandem, quam alteri dederat mensae mercedem, mihi quoque dedit:20 coronatorum. Maji 29. abii Basileam: hospitatus apud consulemJacobum Meyer, redii quinta Junii Tigurum. Abierat jam anteLucius Pludentinus, in fine Martii; antequam etiam Dominus Jo-annes Cecus cum uxore pigra et furace, conjugibus pauperibus,quos per hiemem totam gratis hospitio foveram; sicut et aestatepraeterita viduam dictam das Wyblin, quae matrina erat Samueli,ut nunquam sine repleta domo fuerim, ut hactenus. Basileae cumessem visitavi Monasterium et paucos residuos fratres inveni, sineGardiano et Praedicatore, sine omni observantia regulari, sus-ceperunt me ad Symbolum et impertiebantur merendam, uthabebant; erat jam locus nimium desolatus, conveniebant etiamreliqui fratres, qui habitum mutaverant, et aderat Marcus Heilander,cum quo descenderam e Tiguro, ubi me visitaverat, ad Basileam.Mense Augusto aedificavi fornacem novum in meum hypocaustumet murum horti texi lapidibus latis et planis; jam enim vicinusaccesserat Steinerus.

Die Bartholomei 24. Augusti nata mihi fuit filia, quam Eli-zabetham vocari volui, juxta nomen sororis dilectae et matrisdilectioris, quin et patris mei sinceriorem sororem sic vocatamagnoveram.

Ejus autumni fructus erant pulli 51, decimae 25 partes,' officiaduo dederunt 68 portiones; villici vinum VIIIJ urnae; ex Cel-lario 50 urnae.

Ad 23 diem Novembris commensalis factus est Heinricus

*) Chronika.’) ?