Druckschrift 
Das Chronikon des Konrad Pellikan zur vierten Säkularfeier der Universität Tübingen
Entstehung
Seite
39
Einzelbild herunterladen
 

39

literis, alicubi ignotis figuris et perperam tractis pinxerant, id quodetiam Capnion egerat antea in graecis restituendis. Id laboris in-choatum Basileae absoluebam Rubiaci et aeque studiis meis juvabamejus Amorbachii impressuram, atque dum eram Basileae. 1 )

Ab anno ergo 1508 usque ad undecimum praelegebam denuostudiosis fratribus Margaritam philosophicam totam et Nicolaumde Orbellis in libros sententiarum et Aristotelis. CommunicaviMunstero juveni quaecunque habebam hebraica et astronomica,quibus adjecit sua quoque meditatione et diligentia, ut evaserit inhis rebus doctissimus, verum urgebam eum pro virili in Philoso-phiam divinam et humanam, quam esset aliquando fratribus quoquealiis praelecturus. Id quod et contigit tandem tam Basileae legentiSacra quam Tubingae, ubi reliquum quod deerat Astronomiaeassequutus est sub praeceptore suo alio Joanne Justingense, dequo supra.

Dum autem adhuc Basileae Lector essem, anno 1507 contigitRubiaci provinciale capitulum celebrari, ad illud jubebar concionemlatinant parare, Patribus collectis pro more proponendam memoriter,id quidem invitus subii, verum pro honore patriae mihi injunctumdetrectare non audebam. Collegi ergo tripartitum argumentumfratribus proponendum; dicendum mihi putabam fratribus de cha-ritate, Minoribus de humilitate, de observantia nuncupatis dedisciplina morum. Quia autem memoria multa cogitanti succurrebat,videns charitatis tractatum prolixiorem evasisse, quam ut ceterasinfra horae spacium dicere possem, peum rimum tractatum me-moriter recitandum didici: sed tamen reliquos de humilitate etdisciplina, aeque mihi visos necessarios auditu, scripsi quidem ettripartivum implevi, paratus illos quoque vel inter prandendumlegere, sed non erat oportunitas, et ego gaudebam semel exone-ratum me dimitti, ne irritare crabrones velle viderer. Improbabamenim in tertia parte arrogantiorem istum titulum, quo sese deObservantia cognominabant, regulae quidem Franciscanae: in quaprofessio evangelicae vitae initio et fine suis commendatur atque

') Die Bestätigung dieser Aussage finde ich in einem Brief P. an Job.Amcrbach (Ruffach d. 29. Aug. 1509), s. Basler Bibi. G. II, 13a. Vgl. auchGeiger a. a. O. der Jahrb. S. 191.

Margaritade Orbellis

Oratio adPatres Capi-tuli Rubiae.

Minoritanide Obser-vantia