28
Jacobus
Pforfczen
Joan. Scotiis,Argent.
Ep. Amor*bacliii in I.tom. August.1504
CardinalisRaymundusS. MariaeNovae
Jod. Gallus
mihi amicus fuit vir ille, cumque co Joannes Frobenius: qui fratribusminoritis plurima beneficia contulerunt ob meos labores et menullo libro utili carere permiserunt, alioque misere mendicum etpaupertate tam impeditum, quam nomumquam mire promotum.
Operas quoque meas toto sexennio collocavi gratis etiam im-pressoribus aliis, maxime Jacobo a Pfortzen, 1 ) qui primus Basileaeimpressit opera Chrysostomi et Stephanum Prulefer, Nicolaum deOrbellis, sic quoque Joanni Scoto Argentinensi, imprimenti tuncMargaritam philosophicam, vice secunda, quibus omnibus tunc provirili subsidio eram, per quos libros pro me et auditoribus com-parabam necessarios. Testis horum epistola est Amorbachii in to-mum primum, data anno 1503.
Quarto autem anno, circa Majum, aducnit Cardinalis legatusa latere Alexandri Papae 6. 2 ) Is voluit honoratiores reddere Mi-noritas de observantia dictos, qui doctos quidem haberent fratres,sed nulla graduum praerogativa celebres, jamque aliquibus titulumDoctoratus addiderat in conuentibus per tractum Rheni, qui insti-gatus ab avunculo meo, Doctore Jodoco Gallo, condonatote Ca-thedralis Ecclesiae Spirensis, qui ei familiarior erat, ut me quoquehonoraret gradu aliquo, veniens ergo Basileam, primum hospitiumsuscepit in monasterio Minoritarum, post dies aliquot cernens ele-gantiorem situm domorum apud divi Leonardi Canonicos, illuc setranstulit, ubi usque ad medium Julii permansit. Is misso inter-nuntio pro Gardiano et me, adstantibus suis aulicis proposuit, invotis esse, me creare in Doctorem Theologiae, si examinatus de-'prehendar sufficiens, respondit Gardianus, inusitatum id esse in eoordine, adhuc me juvenem, vix 26 annorum, doctum quidem, sednon pro Doctoratu. Annuit tamen, si placeret reverendissime Do-minationi suae, si examinatus, baccalaureatus in theologia titulum
*) Vgl. Stockmeyer und Reber a. a. O. S. 65 ff.
2 ) Raymond von Petrandi, Bischof von Gurk, hatte eine mehrjährigeVisitationsreise durch Deutschland gemacht und viele Ablässe gestiftet. Vgl.Dolp: Gründlicher Bericht von dem alten Zustand und erfolgter Reformationder Stadt Nördlingen 1738, wo eine Ablaßbulle Raymunds vom Januar 1501abgedruckt ist; ferner: Köstlin, Martin Luther f, S. 54. Einen GesandtenAlexander VI. nennt ihn P., weil er von diesem Papste war abgeordnet worden.Streng genommen war er im Jahre 1504 ein Legat Julius II.