Druckschrift 
Das Chronikon des Konrad Pellikan zur vierten Säkularfeier der Universität Tübingen
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

Spes prae-ceptores

Prophetiaanno 1501

Pauli

exitium

meus incomparabilis amicus. Is praedicabat sub Missa in Ecclesiaet sub Mensa quoque praesenti senatui, tractabatque quinquemures Philistaeorum aureos, allegoria nescio qua, ad mea studiacommendanda. Consueverat enim alias quoque dicere, neminemhabere discipulum, de quo meliora speraret profectumque majoremquam de me; solebat mihi dicere, instare tempus mutandae theo-logiae et deferendae scholasticae disputationis, resumendosque priscosSanctos Doctores et obmittendos Parisienses. Item, tempus appeteremutandarum legum plurimarum. 1 ) Is ipse piissimus et doctissimusvir anno sequente, qui erat post quingentesimum secundus, dumtimeret admonitus incarcerari ob dogmata, quae nunc sint Lutheranadicta, vocatus ad Zaberniam pervenit Argentinam, ubi admonitus,ne illuc pergeret, abiit Viennam Pannoniae, in aliam provinciam,ad tutiorem locum. Deinde Romam pergens, post tres annos rediitHeilbronnam, sine aliqua poena susceptus, sed a generali VicarioGallo, qui virum norat et diligebat, vocatus est, ut legeret theo-logiam in Tolosa: ad quod sese praeparans, cum Basileam venisset, 2 )

') Scriptoris war einer der Reformatoren vor der Reformation. Hottingerberichtet (hist. eccl. IV, 1012): transsubstantiationis oppugnator fuit publicusPaulus Scriptoris, Tubingensis, Pellicani praeceptor. Hic cum Tubinga Scotumpraelegeret et ad decimam quarti libri distinctionem perveniret, transsubstan-tiationem negavit. Besonders rühmlich redet, offenbar auf Grund PelliltanschenZeugnisses, R. Gwalther in der Vorrede zum Commentar in Matthaeum vonihm. Er sagt: Paulus Scriptoris propter ingenii acumen et raram tunc temporiseruditionem omnibus admirationi fuit. Nam barbaro illo et calamitoso seculo,quando non solum idonei praeceptores deerant, verum etiam bonorum libroruminopia et penuria passim laborabatur, ille artes liberales omnes, absque prae-ceptore propria industria didicit et in mathematicis quoque eo usque profecit,ut doctissimi quique ejus academiae professores ejus praelectiones audire etillum praeceptorem suum agnoscere dignarentur. Nec mihi dubium, est, illumvirum excitatum a Deo fuisse, ut Evangelii in Germania nascituriyvpodpouocesset. Nam non solum bonarum litterarum et liberarum artium studia instau-ravit, sed multos quoque Papisticae doctrinae articulos: de sacramentis, indul-gentiis, votis monasticis publice damnabat et junioribus dicere solebat, 'nonprocul abesse tempus, quo theologiam scholasticam aboleri et doctrinam Ec-clesiae veterem ab orthodoxis patribus ex S. S. traditam instaurari oporteat.Quae libertas dicendi illi monachorum odia et exilium ac (ut multi non in-certis omnino conjecturis moti suspicabantur) indignam necem peperit.

2 ) In Basel traf Scriptoris damals ohne Zweifel mit Pellikan zusammen;s. unten.