T 7
Nihil in eum diem mihi acciderat gratius, quam ubi eum codicemgrandem hebraicum viderem mihi allatum, erat autem volumen inpergameno scriptum, elegantissimo charactere, magnifice, et cummassoreth, tantae amplitudinis, quantum praestare posset cutisintegra vitulina, et habebat ternas columnas a facie una, non tan-tum duas, ut communiter scribuntur libri, erat autem textus Esajaeprophetae, Ezechielis quoque, et XII Prophetarum minorum, junc-tus ab initio fuerat Jeremias quoque, more occidentalium codicum,sed direptus a raptoribus, qui in volumine, Germanorum more,praemissus fuerat Isajae prophetae, ea forsitan ratione, quod stiloesset facilior quam Isajas. Eum denique codicem propriis suis inhumeris Paulus Scriptoris bajulavit, vir ille piissimus et sanctissimus,etiam consequenter ad Tubingam usque parcens mihi teneriusculofratri, et ut eum robustum in via expeditius sequi valerem. Tantacerte in eo doctissimo viro caritas erat et modestia insignis, sic-que rediimus Tubingam ad initium Septembris. Mirabatur fidelis-simus praeceptor, qua via fretus considerem sine praeceptore hebraeadiscere ut et legerem et intelligerem. Id certe, quod eidem me DiBce !' e ahs -facturum et facile posse promiseram. Statim adii eximium virum,Academiae Tubingensis rectorem, et principem doctorum, ordi-narium theologum, Conradum Summerhart, * 1 ) rogans, communicaretmihi mutuum Petri Nigri Stellam Messiae. Id facile promisit etpraestitit, ut erat homo humanissimus. Hic ego statim coepi con-ferre ex initio caput Esajae, quod praemisit libri totius disputationi,caput nempe primum et secundum; ibi legebam hebraica verba,latinis impressa litteris: liazon ieschaejahu ben Amoz, ascher hasaet reliqua, et habebant singulae hae dictiones subscriptam inter- Esajas tectuspretationem latinant, puta: visio Esajae filii Amoz, etc., sicque perdua capita. Iant ego intelligebam in hebraeo codice applicato etcollato in dictione pJH primam literam esse z vel s, terciam o,ultimam n et sic subinde. 1 ) Accedebat quoque usui et votis meis Mod "! , lc 'in fine adjectus modus legendi hebraea, cum literis et punctis, braicaearuntque potestatibus. Hoc ergo modo profeci in lectione hebraica
*) gewöhnlich Summenhart, vgl. Geiger, Stud. d. hebr. Spr. a. a. O.
l ) Vgl. über die Ausgabe Esslingen 1477 und das angehängte Alphabet:Steinschneider, Bibi. Handb. S. 102.