426
T. LIVII [U. C. 53 7 . A. C. ai5.]
lio in Sardinia esset, ni classis Punica cnm duceHas-drubale, quae tempestate deiecta ad Baliares erat,in tempore ad spem rebellandi advenisset. Manliuspost famam appulsae Punicae classis, Carales se re-cepit. Ea occasio Hampsicorae data Poeno se iun-gendi. Hasdrubal, copiis in terram expositis, etclasse remissa Carthaginem, ducellampsicora ad so-ciorum populi Romani agrum populandum profectus,Carales perventurus erat, ni Manlius obvio exercituab effusa eum populatione continuisset. Primo castracastris modico intervallo sunt obiecta: deinde pro-cursationes leviaque certamina vario eventu inita:postremo descensum in aeiem, signisque collatis, iu-sto proelio per quattuor horas pugnatum. Diu pu-gnam ancipitem Poeni, Sardis facile vinci assuetis,fecerunt: postremo et ipsi, quum omnia circa strageac fuga Sardorum repleta essent, fusi. Ceterum ter-ga dantes, circumducto cornu, quo pepuleratSardos,inclusit Romanus. Caedes inde magis, quam pugna,fuit. Duodecim millia hostium caesa Sardorum simulPocnorumque, ferine tria millia et septingenti capti,et signa militaria septem et viginti.
XL1. Ante omnia claram et memorabilem pu-gnam fecit Hasdrubal imperator captus, et Hanno,et Mago, nobiles Carthaginienses: Mago ex genteBarrina, propinqua cognatione Hannibali iunctus;Hanno auctor rebellionis Sardis, bellique eius hauddubie concitor. Nec Sardorum duces minus nobilemeam pugnam cladibus suis fecerunt. Nam et filiusHampsicorae Iliostus in acie cecidit: et Hampsieora,cum paucis equitibus fugiens, ut super afflictas resnecem quoque filii audivit, nocte, ne cuius interven-tus coepta impediret, mortem sibi conscivit. Ceterisurbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculumfuit: quam Manlius, victore exercitu aggressus, in-tra paucos dies recepit. Deinde aliae quoque civita-