Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
375
Einzelbild herunterladen
 

j Lib. XXII. Cap . 60. 61. [U. C.556.A. C. 216 .] 375

I stra et arma et vos ipsos traditis hosti. Ego non ma-1 gis istos redimendos, Patres conscripti, censeo, quam| illos dedendos Hannibali, qui per medios hostes e ca-stris eruperunt, ac per summam virtutem se patriae1 restituerunt.

LXI. Postquam Manlius dixit, quanquam Pa-trum quoque plerosque captivi cognatione attinge-bant, praeter exemplum civitatis minime in captivosiam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoquesumma homines movit: quia nec aerarium exhaurire,magna iam summa erogata in servos ad militiamemendos armandosque, nec Hannibalem maxime hu-iusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant.Quum triste responsum, non redimi captivos, reddi-tum esset, novusque super veterem luctus tot iacturacivium adiectus esset, cum magnis fletibus questi-busque legatos ad portam prosecuti sunt. Unus exiis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iureiu-rando se exsolvisset. Quod ubi innotuit, relatum-que ad senatum est, omnes censuerunt, comprehen-dendum et custodibus publice datis deducendum adHannibalem esse. Est ct alia de captivis fama, de-cem primos venisse: de iis quum dubitatum in sena-tu esset, admitterentur in urbem, nec ne; ita admis-sos esse, ne tamen iis senatus daretur. Morantibusdeinde longius omnium spe, alios tres insuper lega-tos venisse, L. Scribonium, et C. Calpurnium, et L.Manlium. Tum demum ab cognato Scribonii tribunoplebis de redimendis captivis relatum esse, nec cen-suisse redimendos senatum: et novos legatos tres adHannibalem revertisse, decem veteres remansisse;quod, per causam recognoscendi nomina captivorumad Hannibalem ex itinere regressi, religione sese ex-solvissent: de iis dedendis magna contentione actumin senatu es 3 e; victosquc paucis sententiis, qui de-dendos censuerint. Ceterum proximis censoribus