Lir.XXII. Cap, 59. [U.C.556. A. C. 216 .] 371
fortunae aut conditioni invideo, nec premendo aliumme extulisse velim: ne illi quidem, (nisi pernicitatispedum et cursus aliquod praemium est) qui pleriqueinermes ex acie fugientes non prius, quam Venusiaeaut Canusii, constiterunt, se nobis merito praetule-rint, gloriatique sint, in se plus, quam in nolis, prae-sidii reipublicae esse. Sed illis et bonis et fortibus mi-litibus utemini: et nobis etiam promptioribus pro pa-tria, quod beneficio vestro redempti atque in patriamrestituti fuerimus. Delectum ex omni aetate et for-tuna habetis: octo millia servorum audio armari.Xon minor numerus noster est, nec maiore pretio re-dimi possumus, quam hi emuntur. Viam si ccnferamnos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam. Illudetiam in tali consilio animadvertendum vobis censeam,Patres conscripti, (si tamen duriores esse velitis, quodnullo nostro merito faciatis) cui nos hosti relicturi si-tis. Pyrrho videlicet, qui nos hospitum numero ha-buit captivos, an barbaro ac Poeno ; qui utrum ava-rior, an crudelior, sit, vix existimari potest. Si vi-deatis catenas, squalorem, deformitatem civium ve-strorum, non minus profecto vos ea species moveat,quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibuscampis legiones vestras. Intueri potestis sollicitudi-nem et lacrimas in vestibulo curiae stantium cognato-rum nostrorum, exspectanliumque responsum vestrum.Quum ii piro nobis proque iis, qui absunt, ita suspensiac solliciti sint; quem censetis animum ipsorum esse,quorum in discrimine vita libertasque est? Si, me diusfiditis, ipse in nos mitis Hannibal contra naturamsuam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse cen-seamus, quum indigni , ut a vobis redimeremur, visisimus. Rediere Romam quondam remissi a Pyrrhosine pretio capti; sed rediere cum legatis, primoribuscivitatis, ad redimendos sese missis: redeam ego inpatriam, trecentis nummis non aestimatus civis.
A a 2
1