Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
366
Einzelbild herunterladen
 

3G0

T. LIVII [U. C.536. A.C. 21 P.]

cum duobus exercitibus consules, deletasquc oinncscopias, allatum fuerat. Nunquam, salva urbe, tan-tum pavoris tumultusque intra moenia Romana fuit.Itaque succumbam oneri, neque aggrediar narrare,quae edissertando minora vero fecero. Consule exer-cituquc ad Trasimenum priore anno amisso, non vul-nus super vulnus, sed multiple:: clades, cum duobusconsulibus duo consulares exercitus amissi nuntia-bantur: nec ulla iam castra Romana, nec ducem, necmilitem esse: Hannibalis Apuliam, Samnium, aciam prope totam Italiam factam. Nulla profecto aliagens tanta mole cladis non obruta esset. Comparescladem ad Aegates insulas Carthaginiensium , proe-lio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardiniacessere, bine vectigales ac stipendiarios fieri se passisunt; aut pugnam adversam in Africa, cui postea hicipse Hannibal succubuit: nulla ex parte comparan-dae sunt, nisi quod minore animo latae sunt.

LV. P. Furius Philus et M. Pomponius praeto-res senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut deurbis custodia consulerem. Neque enim dubitabant,deletis exercitibus, hostem ad oppugnandam Romam,quod unum opus belli restaret, venturum. Quum inmalis, sicut ingentibus, ita ignotis, ne consilium qui-dem satis expedirent, obstreperetque clamor lamen-tantium mulierum, et, nondum palant facto , vivimortuique per omnes paene domos promiscue com-plorarentur; tum Q. Fabius Maximus censuit, equi-tes expeditos et Appia et Latina via mittendos, quiobvios percunelajidq (aliquos profecto ex fuga passimdissipatos fore) referant, quae fortuna consulum atqueexercituum sit; et si quid dii immortales, miseritiimperii, reliquum Romano nomini fecerint: ubi eaecopiae sint: quo se Hannibal post proelium contule-rit : quid paret, quid agat, acturusque sit. Haec ex-ploranda noscendaque per impigros iuvenes esse. II