Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
327
Einzelbild herunterladen
 

Lib.XXII. Cap. 15-18. [ U.C.555.'A.C.2i 7 .] 32 7

Faces undique ex agris collectae, fascesque virga-rum atque arida sarmenta praeligantur cornibusboum, quos domitos indomitosque multos inter cete-ram agrestem praedam agebat. Ad duo millia fermeboum effecta: Hasdrubalique negotium datum, utprimis tenebris noctis id armentum accensis corni-bus ad montes ageret; maxime, si posset, super sal-tus ab hoste insessos.

XVII. Primis tenebris silentio mota castra; bo-^ ves aliquanto ante signa acti. Ubi ad radices mon-tium viasque angustas ventum est, signum extemplodatur, ut accensis cornibus armenta in adversos con-citentur montes. Et metus ipse relucentis flammae

ex capite, calorque, iam ad vivum, ad imaque cor-nuum adveniens, velut stimulatos furore agebat bo-ves. Quo repente discursu, haud secus quam silvismontibusque accensis, omnia circum virgulta ardere:capitumque irrita quassatio, excitans flammam, lio-

! minum passim discurrentium speciem praebebat.' Qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi1 in summis montibus ac super se quosdam ignes con-spexerunt, eircumventos se esse rati, praesidio ex-cessere; qua minime densae micabant flammae, veluttutissimum iter, petentes summa montium iuga, ta-men in quosdam boves palatos ab suis gregibus inci-derunt. Et primo, quum procul cernerent, voluti! flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt:

' deinde, ut humana apparuit fraus, tum vero insidias[ rati esse, dum maiore metu concitant se in fugam,levi quoque armaturae hostium incurrere. Ceterum

nox aequato timore neutros pugnam incipientes adlucem tenuit. Interea, toto agmine Hannibal trans-ducto per saltum, et quibusdam in ipso saltu hostiumoppressis, in agro Allifano posuit castra.

XVIII. Ilunc tumultum sensit Fabius. Ceterum, ct insidias esse ratus, et ab nocturno utique abhor