Lin. XXII. Cap. 14. 15. [U.C.535. A.C. 217 .] 325
siliis, quae timidi cauta vocant. Haec vehit concio-nanti Minucio circumfundebatur tribunorum equi-tumque Romanorum multitudo, et ad aures quoquemilitum dicta ferocia volvebantur: ac, si militarissuffragii res esset, haud dubie ferebant, MinuciumFabio duci praelaturos.
XV. Fabius pariter, in suos haud minus quam inhostes intentus, prius ab illis invictum animum prae-stat. (luanquam probe scit, non in castris modosuis, sed iant etiam Romae infamem suam cunctatio-nem esse, obstinatus tamen eodem consiliorum te-nore aestatis reliquum extraxit: ut Hannibal, desti-tutus ab spe summopere petiti certaminis, iam hiber-nis locum circumspectaret: quia ea regio praesentiserat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque, etconsita omnia magis amoenis, quam necessariis fru-ctibus. Haec per exploratores relata Fabio. Quumsatis sciret, per easdem angustias, quibus intraveratFalernum agrum, rediturum, Calliculam montem etCasilinum occupat modicis praesidiis; quae urbs,Vulturno flumine dirempta, Falernum ac Campanumagros dividit: ipse iugis iisdem exercitum reducit,misso exploratum cum quadringentis equitibus so-ciorum L. Hostilio Mancino. Qui ex turba iuvenumaudientium saepe ferociter condonantem magistrumequitum, progressus primo exploratoris modo, ut extuto specularetur hostem, ubi vagos passim per vicosNumidas vidit, per occasionem etiam paucos occi-dit. Extemplo occupatus certamine est animus, ex-cideruntque praecepta dictatoris; qui, quantum tutoposset, progressum prius recipere seseiusserat, quamin conspectum hostium veniret. Numidae, alii at-que alii occursantes refugientesque, ad castra propeipsum cum fatigatione equorum atque hominum per-traxere. Inde Carthalo, penes quem summa equestrisimperii erat, concitatis equis invectus, quum prius,