Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
317
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXII. Cap. 7-9. [U. C. 555. A. C. 217 .] 317

falso nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad pri-nmm conspectum redeuntis filii gaudio nimio exani-matam. Senatum praetores per dies aliquot ab ortousque ad occidentem solem in curia retinent, consul-tantes, quonam duce, aut quibus copiis, resisti victo-ribus Poenis posset.

VIII. Priusquam satis certa consilia essent, re-pens alia nuntiatur clades: quattuor millia equitum,cum C. Centenio propraetore missa ad collegam abServilio consule, in Umbria, quo post pugnam adTrasimenum auditam averterant iter, ab Hannibalecircumventa. Eius rei fama varie homines affecit.Pars, occupatis maiore aegritudine animis, levem, excomparatione priorum, ducere recentem equitum ia-cturam: pars non id, quod acciderat, per se aesti-mare, sed, ut in affecto corpore quamvis levis causamagis, quam valido gravior, sentiretur; ita tum ae-grae et affectae civitati quodcunque adversi incide-rit, non rerum magnitudine, sed viribus extenuatis,quae nihil, quod aggravaret, pati possent, aestiman-dum esse: Itaque ad remedium, iam diu neque desi-deratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civi-tas confugit: et quia et consul aberat, a quo uno diciposse videbatur; nec per occupatam armis PunicisItaliam facile erat aut nuntium, aut iiteras mitti; necdictatorem populus creare poterat, quod nunquamante eam diem factum erat: prodictatorem populuscreavit Q.. Fabium Maximum, et magistrum equitumM. Minucium ilufum. Ilisque negotium ab senatudatum, ut muros turresque urii is firmarent, et prae-sidia disponerent, quibus locis videretur, pontesquerescinderent fluminum: ad penates pro urbe dimi-candum esse, quando Italiam tueri nequissent.

IX. Hannibal recto itinere per Umbriam usquead Spoletuin venit. Inde, quum perpopulato agro