Lrn. X XII. Cap.1. [U.C.535.A. C. 217 .] 309
visum: et Praeneste ardentes lapides coelo cecidisse:et Arpis parmas in coelo visas, pugnantemque cumluna solem: et Capenae duas interdiu lunas ortas: etaquas Caeretes sanguine mixtas iluxisse; fontemqueipsum Herculis cruentis manasse sparsum maculis:et in Antiati metentibus cruentas in corbem spicas ce-cidisse: et Faleriis coelum findi velut magno hiatuYisum; quaque patuerit, ingens lumen effulsisse: sor-tes sua sponte attenuatas, unamque excidisse, itascri-ptam: Mavoiis telum suum concutit: et per idemtempus Romae signum Martis Appia via ad simula-cra luporum sudasse: et Capuae speciem coeli arden-tis fuisse, lunacque inter imbrem cadentis. Inde mi-noribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras la-natas quibusdam factas, et gallinam in marem, gal-lum in feminam sese vertisse. His, sicut erant nun-tiata, expositis, auctoribusque in curiam introductis,consul dc religione Patres consuluit. Decretum, utea prodigia, partim maioribus hostiis, partiin lacten-tibus, procurarentur: et uti supplicatio per triduumad omnia pulvinaria haberetur. Cetera, quum decem-viri libros inspexissent, ut ita fierent, quemadmodumcordi esse divis, carminibus praefarentur. Decem-virorum monitu decretum est, Io vi primum donumfulmen aureum pondo quinquaginta fieret; luminiMinervacque ex argento dona darentur; et lunoniReginae in Aventino, Iunonique Sospitae Lanuviimaioribus hostiis sacrificaretur; matronacque, pe-cunia collata, quantum conferre cuique commo-dum esset, donum lunoni Reginae in Aventinum fer-rent, lectisterniumque fieret; quin et ut libertinae etipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam profacultatibus suis conferrent. Haec ubi facta, decem-viri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt.Postremo Decembri iam mense ad aedem SaturniRomae immolatum est, lectisterniumque imperatum,