Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
279
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXI. Cap. 37-30. [U.C. 554. A. C. 218 .] 279

scribunt; qui minimum, viginti millia peilitum, sexequitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se abHannibale scribit, maxime auctor me moveret, nisiconfunderet numerum, Gallis Liguribusque additis:cum his octoginta millia peditum, decem equitum,adducta in Italiam : (magis affluxisse verisimile est,et ita quidam auctores sunt) ex ipso autem audisseHannibale, postquam Rhodanum transierit, trigintasex millia hominum, ingentemque numerum equo-rum et aliorum iumentorum amisisse, Taurinis,quae Gallis proxima gens erat, in Italiam degres-sum. Id quum inter omnes constet, eo magis mirorambigi, quanam Alpes transierit: et vulgo credere,Penino, atque inde nomen ei iugo Alpium inditum,transgressum. Coelius per Cremonis iugum dicittransisse: qui ambo saltus eum non in Taurinos, sedper Salassos montanos ad Libuos Gallos deduxis-sent. Nec verisimile est, catum ad Galliam patuisseitinera; utique, quae ad Peninum ferunt, obsaeptagentibus Semigermanis fuissent. Neque, herculc,montibus his (si quem forte id movet) ab transituPoenorum ullo Veragri, incolae iugi eius, norunt no-men inditum ; sed ab eo, quem, in summo sacratumvertice, Peninum montani appellant.

XXXIX. Peropportune ad principia rerum Tau-rinis, proximae genti, adversus Insubres motum bel-lum erat. Sed armare exercitum Hannibal, ut partialteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientemcontracta ante mala, non poterat. Otium etenim exlabore, copia ex inopia, cultus ex illuvie tabeque,squalida et prope efferata corpora varie movebant.Ea P. Cornelio consuli causa fuit, quum Pisas navi-bus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto ti-rone, et in novis ignominiis trepido, ad Padum festi-nandi; ut cum hoste nondum refecto manum conse-reret, Sed quum Placentiam consul venit, iam ex