248
T. LIVII [U.C.534. A. C. 218 .]
ret. Pars magna flumine absumpta: quidam, vor-ticoso amni delati in hostes, ab elephantis obtritisunt: postremi, quibus regressus in suam ripam tu-tior fuit, ex varia trepidatione quum in unum colli-gerentur, priusquam ex tanto pavore reciperent ani-mos, Hannibal, agmine quadrato amnem ingressus,fugam ex ripa fecit: vastatisque agris, intra paucosdies Carpetanos quoque in deditionem accepit. Etiam omnia trans Iberum, praeter Saguntinos, Car-thaginiensium erant.
VI. Cum Saguntinis bellum nondum erat: cete-rum iam belli causa certamina cum finitimis sere-bantur, maxime Turdetanis. Quibus quum adessetidem, qui litis erat sator, nec certamen iuris,sed vimquaeri appareret; legati a Saguntinis Itoniam missi,auxilium ad bellum iam haud dubie imminens oran-tes. Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipioet Ti. Sempronius Longus. Qui quum, legatis in se-natum introductis, de republica retulissent, placuis-sotque mitti legatos in Hispaniam , ad res socioruminspiciendas; quibus si videretur digna causa, etHannibali denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis po-puli Romani, abstineret, ct Carthaginem in Africamtraiiccrent, ac sociorum populi Romani querimoniasdeferrent: hac legatione decreta, necdum missa,omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatumest. Tunc relata ex integro res ad senatum. Alii,provincias consulibus Hispaniam atque Africam de-cernentes, terra marique rem gerendam censebant:alii totum in Hispaniam Ilannibalemque intonde-bant bellum. Erant, qui non temere movendam remtantam, cxspectandosque ex Hispania legatos cen-serent. Haec sententia, quae tutissima videbatur,vicit: legatique eo maturius missi, P. Valerius Flac-cus ct Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hanni-balem, atque inde Carthaginem, si non absisteretur