Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
244
Einzelbild herunterladen
 

244

T. LIVI 1

blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispa-niam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo tra-iccturus sacrificaret, altaribus admotum,tactis sacrisiureiurando adactum, se, quum primum posset, ho-stem fore populo Romano. Angebant ingentis spi-ritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Si-ciliam nimis celeri desperatione rerum concessam,et Sardiniam inter motum Africae fraude Romano-rum; stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuitsub recentem Romanam pacem, per quinque annos,ita deinde novem annis in Hispania augendo Punicoimperio gessit, ut appareret, maius eum, quam quodgereret, agitare in animo bellum: et, si diutius vixis-set, Hamilcare duce Poenos arma Italiae illaturosfuisse, quae Hannibalis ductu intulerunt. Mors Ha-milcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distu-lerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ctfilium octo ferme annos imperium obtinuit; flore ae-tatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus: generinde ob altam indolem provecto annis ascitus, et,quia gener erat, factionisllarcinae opibus, quae apudmilites plebemque plus quam modicae erant, haudsane voluntate principum, imperio potitus. Is, pluraconsilio, quam vi, gerens, hospitiis regulorum magis,conciliandisque per amicitiam principum novis gen-tibus, quam bello aut armis, rem Carthaginiensemauxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit. Barbaruseum quidam palam, ob iram interfecti ab eo domini,obtruncavit; comprehensusque ab circumstantibushaud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quo-que quum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, supe-rante laetitia dolores, ridentis etiam 'speciem prae-buerit. Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis insollicitandis gentibus, imperioque iungendis suo fue-rat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis