Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
235
Einzelbild herunterladen
 

Lib. X. C ai\ 4G. 47. [U. C. 45g. A. C. 2 9 5.] 235

locavit, prope aedem eius deae ali rege Ser. Tulliodedicatam: et militibus ex praeda centenos binosasses, et alterum tantum centurionibus atque equiti- pus, malignitate collegae gratius accipientibus mu-j nus, divisit. Favor consulis tutatus ad populum estj L. Postumium legatum eius: qui, dicta die a'!V].Cantio tribuno plebis, fugerat in legationem (ut fa-ma ferebat j populi iudicium: iactarique magis, quamperagi, accusatio eius poterat.

XLVI1. Exacto iam anno, novi tribuni plebis ma-gistratum inierant: iisque ipsis, quia vitio creatierant, quinque post dies alii suffecti. Lustrum con-ditum eo anno est a P. Cornelio Arvina, C. Marcio, Rutilo censoribus: censa capitum millia ducenta se-xaginta duo trecenta viginti duo. Censores vicesimisexti a primis censoribus; lustrum undevicesimumfuit. Eodem anno coronati primum, ob res bellobene gestas, ludos Romanos spectaverunt: palmae-que tum primum, translato e Graecia more, victori-bus datae. Eodem anno ab aedilibus curulibus, quieos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, via aMartis silice ad Bovillas perstrata est. Comitiafonsularia L. Papirius habuit. Creavit consules Q.Fabium Maximi filium Gurgitem et 1). Iunium Bru-tum Scaevam: ipse Papirius praetor factus. Multisrebus laetus annus vix ad solatium unius mali, pe-stilentiae urentis simul urbem atque agros suffecit;portentoque iam similis clades erat. Et libri aditi,

| quinam finis, aut quod remedium eius mali ab diis. daretur. Inventum in libris, Aesculapium ab Epidau-ro Romam arcessendum. Neque eo anno, quia bello, occupati consules erant, quicquam de ea re actum:j praeterquam quod unum diem Aesculapio supplica-. tio habita est.