Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
234
Einzelbild herunterladen
 

234

X. LIVII [TJ. C. 45g. A. C. 290 .]

frequenti publicorum ornatu locorum erant, comparabantur. Nobiles aliquot captivi, clari suis patrum *que factis, ducti. Aeris gravis transvecta vicies cen-tena et ad triginta tria millia. Id aes redactum escaptivis dicebatur. Argenti, quod captum ex urbi-bus erat, pondo mille trecenta triginta. Omne aesargentumque in aerarium conditum. Militibus nihildatum ex praeda est: auctaque ea invidia est ad ple-bem, quod tributum etiam in stipendium militum col-latum est: quum, si spreta gloria fuisset captivaepecuniae in aerarium illatae, et militi tum dari expraeda, et stipendium militare praestari potuisset.Aedem Quirini, quam in ipsa dimicatione votam apudneminem veterem auctorem invenio, (neque, hercule,tam exiguo tempore perficere potuisset) ab dicta- ttore patre votam, filius consul dedicavit, exornavit- ique hostium spoliis: quorum tanta multitudo fuit,ut non templum tantum forumque his ornaretur, sedsociis etiam colonisque finitimis,ad templorum loco-rumque publicorum ornatum, dil iderentur. A trium-pho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea in-festa ab Samnitibus erat, hibernatum duxit. Interhaec Carvilius consul, in Etruria Troilium primumoppugnare adortus, quadringentos septuaginta ditis-simos, pecunia grandi pactos, ut abire inde liceret,dimisit: ceteram multitudinem oppidumque ipsumvi cepit. Inde quinque castella, locis sita munitis,expugnavit. Caesa ibi hostium duo millia quadrin-genti; minus duo millia capti. Et Faliscis pacempetentibus aniiuas indutias dedit, pactus centum mil-lia gravis aeris, et stipendium eius anni militibus.

His rebus actis ad triumphum decessit, ut minus cla-rum de Samnitibus, quam collegae triumphus fuerat,ita cumulo Etrusci belli aequatum. Aeris gravis tu-ut in aerarium trecenta octoginta millia: de reliquoaere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam