208
T. LIVII [P.C.457. A.C.a 9 5 .] _
carmine. Sunt, qui Umbros fuisse, non Gallos, tra-dant; nec tantum cladis acceptum: et circumventispabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Sci-pionem propraetorem subsidium e castris tulisse,victoresque Umbros, redintegrato proelio, victos es-se, captivosque iis ac praedam ademptam. Similiusvero est, a Gallo hoste, quam Umbro, eam clademacceptam; quod, quum saepe alias, tum eo anno,Gallici tumultus praecipuus terror civitatem tenuit.Itaque praeterquam quod ambo consules profecti adbellum erant cum quattuor legionibus, et magnoequitatu Romano, Campanisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisqueLatini maiore exercitu, quam Romani; alii duoexercitus haud procul urbe Etruriae oppositi, unusin Falisco, alter in Vaticano agro. Cn. Fulvius etL. Postumius Megellus, propraetores ambo, stativain iis locis lmbcre iussi.
XXVII. Consules ad hostes, transgresso Apenni-no, in agrum Sentinatem pervenerunt. Ibi quattuormillium ferme intervallo castra posita. Inter hostesdeinde consultationes habitae: atque ita convenit,ne unis castris miscerentur omnes, neve in aciem de-scenderent simul. Samnitibus Galli, Etruscis Umbriadiecti. Dies indicta pugnae: Samniti Gallisque de-legata pugna: inter ipsum certamen Etrusci Umbri-que iussi castra Romana oppugnare. Haec consiliaturbarunt transfugae Clusini tres, clam nocte ad Fabium consulem transgressi: qui, editis hostium con-siliis, dimissi cum donis, ut subinde, ut quaeque resnova decreta esset, exploratam perferrent. Consu-les Fulvio, ut ex Falisco, Postumio, ut ex Vaticanoexercitum ad Clusium admoveant, summaque vi fineshostium depopulentur, scribunt. Huius populationisfama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuen-dos movit. Instare inde consules, ut absentibus iis