Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
207
Einzelbild herunterladen
 

Lib.X. C.tr. 25.26. [U.C.45 7 .A.C.2 9 5.] 207

tot collegia experti posse? Neminem omnium secumconiungi malle: et copiarum salis sibi cum P. Decio,et nunquam nimium hostium fore. Sin collega quidaliud malit, at sibi L. Volumnium darent adiutorem.Omnium rerum arbitrium et a populo, et a senatu, etab ipso collega, Fabio permissum est. Et quum P.Decius se in Samnium vel in Etruriam proficisci pa-ratum esse ostendisset, tanta laetitia ac gratulatiofuit, ut praeciperetur victoria animis, triumphusque,non bellum decretum consulibus videretur. Invenioapud quosdam, extemplo, consulatu inito, profectosin Etruriam Fabium Deciumque, sine ulla mentionesortis provinciarum certaminumque inter collegas,quae exposui. Sunt, quibus ne haec quidem certa-mina exponere.satis fuerit. Adiecerunt et Appii cri-minationes de Fabio absente ad populum, et perti-naciam adversus praesentem consulem praetoris,contentionemque aliam inter collegas, tendente De-cio, ut suae quisque provinciae sortem tueretur. Con-stare res incipit ex eo tempore, quo profecti amboconsules ad bellum sunt. Ceterum , antequam con-sules in Etruriam pervenirent, Senones Galli multi-tudine ingenti ad Clusium venerunt, legionem Roma-nam castraque oppugnaturi. Scipio, qui castrispraeerat, loco adiuvandam paucitatem suorum mili-tum ratus, in collem, qui inter urbem ct castra erat,aciem erexit. Sed, ut in re subita, parum exploratoitinere ad iugum perrexit, quod bostes ceperant, par-te alia egressi. Ita caesa ab tergo legio, atque inmedio, quum hostis undique urgeret, circumventa.Deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non su-peresset, quidam auctores sunt; nec ante ad consu-les, qui iam haud procul a Clusio aberant, famameius cladis perlatam, quam in conspectu fuere Gal-lorum equites, pectoribus equorum suspensa gestan-tes capita, et lanceis infixa, ovantesque moris sui