Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
205
Einzelbild herunterladen
 

Lib. X. Caf. 24. 25. [0. C. 457 . A. C. 2 g5.] 205

duce bellum Etruscum geri recte possit. Fabius, ni-hil aliud precatus populum, quam ut prius, quam in-tro vocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudiipraetoris allatas ex Etruria literas audirent, comitioabit: nec minore populi consensu, quam senatus,provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.

XXV. Concursus inde ad consulem factus omniumfernie iuniorum: et pro se quisque nomina dabant.Tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi.Qua circumfusus turba, Quattuor millia, inquit, pe-ditum et sexcentos equites dunlaxat scribere in animoest: hodierno et crastino die qui nomina dederitis, me-rum ducam. Maiori mihi curae est, ut opines locu-pletes reducam, quam ut mullis rem geram militibus.Profectus apto exercitu, et eo plus fiduciae ac speigerente, quod non desiderata multitudo erat, ad op-pidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, adcastra Appii praetoris pergit. Paucis citra millibuslignatores ei cum praesidio occurrunt: qui, ut licto-res praegredi viderunt, Fabiumque esse consulemaccepere, laeti atque alacres diis populoque Romanogrates agunt, quod eum sibi imperatorem misissent.Circumfusi deinde quum consulem salutarent, quae-rit Fabius, quo pergerent; respondentibusque, ligna-tum se ire, ain tandem, inquit, num castra vallatanon habetis ? Ad hoc quum succlamatum esset, dupli-ci quidem vallo, et fossa, et tamen in ingenti metu es-se: Habetis igitur, inquit, affatim lignorum: redite,et vellite vallum. Reueunt in castra, terroremqueibi, vellentes vallum, et iis, qui in castris remanse-rant, militibus, et ipsi Appio fecerunt. Tum pro sequisque alii aliis dicere, consulis se Q. Fabii facereiussu. Postero inde die castra mota, et Appius prae-tor Romam dimissus. Inde nusquam stativa Roma-nis fuere. Negabat utile esse, uno loco sedere exer-citum: itineribus ac mutatione locorum mobiliorem