Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
204
Einzelbild herunterladen
 

204

T. LIVII [U. C. 45 7 . A. C. 2 9 5.J

se. Quid se id aetatis sollicitassent, si alio duce bel-lum gesturi essent? Nimirum adversarium se non so-cium imperii, legisse, sensim exprobrat: et invidisseDecium concordibus collegiis tribus. Postremo, setendere nihil ultra, quam ut, si se dignum provinciaducerent, in eam mitterent: in senatus arbitrio sefuisse, et in potestate populi futurum. P. Decius se-natus iniuriam querebatur: quoad potuerint, Patresannisos, ne plebeiis aditus ad magnos honores esset:postquam ipsa virtus pervicerit, ne in ullo genere ho-minum inhonorata esset, quaeri,quemadmodum irritasint non suffragia modo populi, sed arbitria etiamfortunae,et in paucorumpotestatemvertantur. Omnesante se consules sortitos provincias esse; nunc extrasortem Fabio senatum provinciam dare. Si honoriseius causa: ita eum de se, deque republica meritumesse, ut faveat Q. Fabii gloriae, quae modo non suacontumelia splendeat. Cui autem dubium esse, ubiunum bellum sit asperum ac difficile, quum id alteriextra sortem mandetur, quin alter consul pro superva-caneo atque inutili habeatur? Gloriari Fabium rebusin Etruria gestis. Velle et P. Decium gloriari: etforsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita uttoties novum ex improviso incendium daret, eum seexstincturum. Postremo se collegae honores praemia-que concessurum verecundia aetatis eius maiestalis-que ; quum periculum, quum dimicatio proposita sit,neque cedere sua sponte, neque cessurum. Et, si nihilaliud ex eo certamine tulerit, illud certe laturum, ut,quod populi sit, populus iubeat potius, quam Patresgratificentur, Iovem optimum maximum deosque im-mortales se precari, ut ita sortem aequam sibi cumcollega dent, si eandem virtutem felicitatemque in bel-lo administrando daturi sint. Certe id et natura ae-quum , et exemplo utile esse, et ad famam populi Ro-mani pertinere, eos consules esse, quorum utrolibet