Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
202
Einzelbild herunterladen
 

202

Tf LIVII [U. C. 456. A. C. agG.]

strutione rerum militarium evenirent, memorando,quam prope ultimum discrimen suis et collegae certa-minibus nuper ventum foret: admonendo Decium Fa-biumque, ut uno animo, una mente viverent. Essepraeterea viros natos militiae, factis magnos, ad verhorum linguaeque certamina rudes: ea ingenia con-sularia esse. Callidos sollertesque, turis atque elo-quentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi acforo praesides habendos, praetoresque ad reddendaiura creandos esse. His agendis dies est consumptus.Postridie ad praescriptum consulis et consularia etpraetoria comitia habita. Consules creati Q. Fabiuset P. Decius: Ap. Claudius praetor; omnes absentes.Et L. Volumnio ex senatusconsulto et scito plebisprorogatum in annum imperium est.

XXIII. Eo anno prodigia multa fuerunt: quorumaverruncandorum causa supplicationes in biduumsenatus decrevit. Publice vinum ac. tus praebitum.Supplicatum iere frequentes viri feminaeque. Insi-gnem supplicationem fecit certamen in sacello Pudi-citiae patriciae, quae in foro boario est ad aedem ro-tundam Herculis inter matronas ortum. Virginiam,Auli filiam, patriciam plebeio nuptam E. Volumnioconsuli, matronae, quod ePatribus enupsisset, sacrisarcuerant. Brevis altercatio inde ex iracundia mu-liebri in contentionem animorum exarsit: quum seVirginia et patriciam et pudicam in patriciae Pudi-citiae templum ingressam, et uni nuptam, ad quemvirgo deducta sit; nec se viri honorumve eius ac re-rum gestarum poenitere, vero gloriaretur. Factodeinde egregio magnifica verba adauxit. In vicoLongo, ubi habitabat, ex parte aedium, quod satisessc-t loci modico sacello, exclusit; aramque ibi po-suit: et, convocatis plcbeiis matronis, conquesta in-iuriam patriciarum, Hanc ego aram, inquit, Pudici-tiae plebeiae dedico: vosque hortor, ut, quod certa-