Liu. IX. Cap. 35. 30. [U. C. 444. A. C. 3o8.] 157
XXXVI. Silva erat Ciminia magis tum invia at-que horrenda, quam nuper fuere Germanici saltus,nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita.Eam intrare haud fere quisquam, praeter ducemipsum, audehat: aliis omnibus cladis Caudinae non-dum memoria aboleverat. Tum ex iis, qui aderant,(consulis fratrem M. Fabium, Kaesonem alii, C. Clau-dium quidam matre eadem, qua consulem, genitumtradunt) speculatum se iturum professus, breviqueomnia certa allaturum. Caere educatus apud hospi-tes, Etruscis inde literis eruditus erat, lingqamqueEtruscam probe noverat. Habeo auctores, vulgotum Itomanos pueros, sicut nunc Graecis , ita Etru-scis literis erudiri solitos. Sed propius est vero,praecipuum aliquid fuisse in eo, qui se tam audacisimulatione hostibus immiscuerit. Servus ci diciturcomes unus fuisse, nutritus una, eoque haud ignaruslinguae eiusdem : nec quicquam aliud proficiscentes,quam summatim regionis, quae intranda erat, natu-ram ac nomina principum in populis accepere; nequa inter colloquia insigni nota haesitantes depre-hendi possent. Iere pastorali habitu, agrestibus te-lis, falcibus gaesisque binis armati. Sed neque com-mercium linguae, nec vestis armorumve habitus siceos texit, quam quod abhorrebat ab fido, quemquamexternum Ciminios saltus intraturum. Usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur. Ibi, qui essent,fateri Romanum ausum : introductumque in senatumconsulis verbis egisse de societate amicitiaque: at-que inde comi hospitio acceptum, nuntiare Romanisiussum, commeatum exercitui dierum triginta prae-sto fore, si ea loca intrasset; iuventutemque Camer-tium Umbrorum in annis paratam imperio futuram.Haec quum relata consuli essent, impedimentis pri-ma vigilia praemissis, legionibus post impedimentaire i^sis, ipse substitit cum equitatu: ct, luce orta,