Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
155
Einzelbild herunterladen
 

Li d. IX. Cap. 34. [D. C. 444. A. C. 5o8.] 155

necesse est; magistratu abieris ; modo ne excedas fini-tum tempus. Satis est, aut diem, aut mensem censu-rae adiicere ? Triennium, inquit, et sex menses ultra,quam licet Aemilia lege, censuram geram, et solus ge-ram. Hoc quidem iam regno simile est. An collegamsubrogabis, quem ne in demortui quidem locum subro-gari fas est! Pocnilet enim, quod antiquissimum sol-lenne, et solum ab ipso, cui fit, institutum deo, ab no-bilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministe-rium religiosus censor deduxisti; gens antiquior ori-ginibus urbis huius, hospitio deorum immortaliumsancta, propter te ac tuam censuram intra annum abstirpe exstincta est: nisi universam rempublicam eonefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidatanimus. Urbs eo lustro capta est, quo, demortuo col-lega C. Iulio censore, L. Papirius Cursor, ne abiretmagistratu, M. Cornelium Maluginensem collegamsubrogavit. Ei quanto modestior illius cupiditas fuit,quam tua, Appi? Nec solus, nec ultra finitum legetempus L. Papirius censurum gessit; tamen nemineminvenit, qui se postea auctorem sequeretur: omnesdeinceps censores post mortem collegae se magistratuabdicarunt. Te, nec quod dies exit censurae, necquod collega magistratu abiit, nec lex, nec pudorcoercet: virtutem in superbia, in audacia, in contem-ptu deorum hominumque ponis. Ego te, Ap. Claudi,pro istius magistratus maieslate ac verecundia, quemgessisti, non modo manu violatum, sed ne verbo qui-dem inclementiori a me appellatum vellem: sed ethaec, quae adhuc egi, pervicacia tua et superbia coe-git me loqui; et, nisi Aemiliae legi parueris, in vincu-la duci iubebo: nec, quum ita comparatum a maiori-bus sil; ut, comitiis censoriis nisi duo confecerint le-gitima suffragia, non renuntiato altero comitia diffe-rantur, ego te, qui solus censor creari non possis, so-lum censuram gerere patiar. Haec taliaque quum