Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
149
Einzelbild herunterladen
 

Lib. IX. Cap. 30. 31. [U. C. 443. A. C. 3og.] 149

pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni mili-tum seni deni in quattuor legiones a populo crearen-tur; quae antea, perquam paucis suffragio populi re-lictis locis, dictatorum et consulum ferine fuerantbeneficia. Tulere eam rogationem tribuni plebei L.Atilius, C. Marcius. Alterum, ut duumviros navalesclassis ornandae reficiendaeque causa idem populusiuberet. Lator huius plebisciti fuit M. Decius tribu-nus plebis. Eiusdem anni rem dictu parvam prae-terirem, ni ad religionem visa esset pertinere. Tibi-cines, quia prohibiti a proximis censoribus erant inaede Iovis vesci, quod traditum antiquitus erat, ae-gre passi, Tibur uno agmine abierunt : adeo ut nemoin urbe esset, qui sacrificiis praecineret. Eius reireligio tenuit senatum; legatosque Tibur miserunt,ut darent operam, ut hi homines Romanis restitue-rentur. Tiburtini, benigne polliciti, primum accitoseos incuriam hortati sunt, uti reverterentur Romam spostquam perpelli nequibant, consilio, haud abhor-rente ab ingeniis hominum, eos aggrediuntur. Diefesto alii alios per speciem celebrandarum cantuepularum invitant, et vino, cuius avidum ferme ge-nus est, oneratos sopiunt: atque ita in plaustra so-mno vinctos coniiciunt, ac Romam deportant: necprius sensere, quam, plaustris in foro relictis, plenoscrapulae eos lux oppressit. Tunc concursus populifactus, impetratoque, ut manerent, datum, ut tri-duum quotannis ornati, cum cantu atque hac, quaenunc sollennis est, licentia per urbem vagarentur:restitutumque in aede vescendi ius iis, qui sacrispraecinerent. Haec inter duorum ingentium bello-rum curam gerebantur.

XXXI. Consules inter se provincias partiti; Iu-nio Samnites, Aemilio novum bellum Etruria sorteobvenit. In Samnio Cluviam, praesidium Romanum,quia nequiverat vi capi, obsessum fametin deditio-