Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
148
Einzelbild herunterladen
 

14S

T. LIVII [0. C. 445. A. C. 3og.]

aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatoremC. limium Bubulcum dixit. Is, prout rei magnitudopostulabat, omnes iuniores sacramento adigit: ar-ma, quaeque alia res poscit, summa industria parat:nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agi-tat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusciinferrent. Eadem in comparando cohibendoque bel-lo consilia et apud Etruscos fuere. Neutri finibusegressi. Et censura clara eo anno Ap. Claudii et C.Plautii fuit; memoriae tamen felicioris ad posterosnomen Appii, quod viam munivit, et aquam in urbemduxit, eaque unus perfecit; quia, ob infamem atqueinvidiosam senatus lectionem verecundia victus, col-lega magistratu se abdicaverat. Appius, iam indeantiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo, so-lus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore, Po-titii, gens, cuius ad aram Maximam Herculis fami-liare sacerdotium fuerat, servos publicos, ministeriidelegandi causa, sollennia eius sacri docuerat. Tra-ditur inde dictu mirabile, et quod dimovendis statusuo sacris religionem facere posset, quum duodecim Ifamiliae ea tempestate Potitiorum essent, puberes !ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstin- !ctos: nec nomen tantum Potitiorum interisse, sedcensorem etiam Appium, memori deum ira, post ali- .quot annos luminibus captum.

XXX. Itaque consules, qui eum annum secuti Isunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Bar- ibula iterum, initio anni questi apud populum, defor- ,matum ordinem prava lectione senatus, qua potiores !aliquot lectis praeteriti essent; negaverunt, eam le- |ctionem se, quae sine recti pravique discrimine ad ;gratiam ac libidinem facta esset, observaturos: et |senatum extemplo citaverunt co ordine, qui antecensores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. Et duo |imperia eo anno dari coepta per populum, utraque |