Lin. IX. C,u>. 25. 20. [U. C 44o. A. C. 3i2.J 143
runt, pro victis Romanos haluisse, iuventule, armisSamnites iuvisse. Fugatis inde Samnitibus, incertapace agere, nec claudentes portas Romanis, ne arces-sant bellum: et obstinatos claudere, si exercitus admo-veatur. In ea fluctuatione animorum opprimi incau-tos posse. His auctoribus mota propius castra: mis-sique eodem tempore circa tria oppida milites, par-tim armati, qui occulti propinqua moenibus inside-rent loca; partim togati, tectis veste gladiis, qui sublucem apertis portis urbes ingrederentur. Ab bissimul custodes trucidari coepti, simul datum signumarmatis, ut ex insidiis concurrerent. Ita portae oc-cupatae, triaque oppida eadem hora eodemque con-silio capta. .Sed, quia absentibus ducibus impetusest factus, nullus modus caedibus fuit; deletaqueAusonum gens, vix certo defectionis crimine, perindeac si internecivo bello certasset.
XXVI. Eodem anno, prodito hostibus Romanopraesidio, Luceria Samnitium facta. Nec diu prodi-toribus inpunita res fuit. Haud procul inde exerci-tus Romanus erat: cuius primo impetu urbs, sita inplano, capitur. Lucerini ac Samnites ad internecio-nem caesi: eoque ira processit, ut Romae quoque,quum de colonis mittendis Luceriam consuleretursenatus, multi delendam urbem censerent. Praeterodium, quod exsecrabile in bis captos erat, longin-quitas quoque abhorrere a relegandis tam procul abdomo civibus inter tam infestas gentes cogebat. Vi-cit tamen sententia, ut mitterentur coloni. Duo mil-lia et quingenti missi. Eodem anno, quum omnia in-fida Romanis essent, Capuae quoque occultae princi-pum coniurationcs factae. De quibus quum ad se-natum relatum esset, haudquaquam neglecta res est.Quaestiones decretae, dictatoremque quaestionibusexercendis dici placuit. C. Maenius dictus. IsM.Foslium magistrum equitum dixit. Ingens erat ma-