Lui. IX. Gap. 10. 17. [U. C. 435. A. C. 3iy.] 131
omni bellica laude, non animi solum rigore, sedetiam corporis viribus excellens. Praecipua pedumpernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit: vietoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt: et,seu virium vi, seu exercitatione multa, cibi viniqueeundem capacissimum: nec cum ullo asperiorem,quia ipse invicti, ad laborem corporis esset, fuissemilitiam pediti pariter cquitique. Equites etiam ali-quando ausos ab eo petere, ut sibi pro re bene gestalaxaret aliquid laboris: quibus ille, Ne nihil remis-sum dicatis, remitto, inquit, ne utique dorsum demul-ceatis, quum ex equis descendetis. Et vis erat in eoviro imperii ingens pariter in socios civesque. Prae-nestinus praetor per timorem segnius ex subsidiissuos duxerat in primam aciem. Quem quum inam-bulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictoremi expedire securim iussit. Ad quam vocem exanimiI stante Praenestino, Agedum, lictor, excide radicemhanc, inquit, incommodam ambulantibus: perfusum-que ultimi supplicii metu, multa dicta, dimisit. Hauddubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit,i nemo unus erat vir, quo magis innisa res Romanastaret. Quin eum parem destinant animis MagnoAlexandro ducem, si arma, Asia perdomita, in Euro-pam vertisset.
XVII. Nihil minus quaesitum a principio huiusoperis videri potest, quam ut plus iusto ab rerum or-dine declinarem; varietatibusque distinguendo ope-re, et legcntibusvelutdevertieulaamoena, etrequienianimo meo quaererem: tamen tanti regis ac ducismentio, quibus saepe tacitis cogitationibus volutavitanimum, eas evocat in medium; ut quaerere libeat,quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandroforet bellatum, futurus fuerit. Plurimum in bellopollere videntur militum copia et virtus, ingenia im-peratorum, fortuna per omnia humana, maxime in