130
T. LIVII [U. C. 435. A. C. 5i-/.]
perant, rem gessit. Nam quum ad moenia Satriciadmotus esset exercitus, legatisque, missis ad pacemcum precibus petendam, triste responsum ab consu-le redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfe-cto aut tradito, ne ad se remearent; plus ea yoce,quam armis illatis, terroris colonis iniectum. Itaquesubinde exsequentes quaerendo a consule legati,quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesi-dio tam valido et armato vim allaturos, ab iisdemconsilium petere iussi, quibus auctoribus praesidiumin urbem accepissent, discedunt: aegreque impetra-to, ut de ea re consuli senatum, responsaque ad sereferri sineret, ad suos redeunt. Duae factiones se-natum distinebant; una, cuius principes erant defe-ctionis a populo Romano auctores; altera fideliumcivium. Certatum ab utrisque tamen est, ut ad re-conciliandam pacem consuli opera navaretur. Parsaltera, quum praesidium Samnitium, quia nihil -satispraeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessu-rum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis ha-buit, qua noctis hora, quaque porta, et quam in viamegressurus hostis foret: altera, quibus invitis desci-tum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiamconsuli aperuerunt, armatosque clam hostes in ur-bem acceperunt. Ita duplici proditione et praesidiumSamnitium, insessis circa viam silvestribus locis,necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostiumclamor sublatus; momentoque unius horae caesusSamnis, Satricanus captu3, et omnia in potestate con-sulis erant. Qui, quaestione habita, quorum‘operadefectio esset facta, quos sontes comperit, virgis cae-sos securi percussit: praesidioque valido imposito,arma Satricanis ademit, lude ad triumphum deces-sisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eoduce Luceriam receptam, Samnitesque sub iugummissos auctores sunt. Et fuit vir haud dubie dignus