Lib. IX. Cap. 2. 3. [U. C. 433. A. C. Biy.J 113
haec imminebunt iuga, qua tu ad hostem venies? Ar-mati, inermes, fortes, ignavi, pariter omnes capti at-que victi sumus. Ne ferrum quidem ad bene morien-dum oblaturus est hostis: sedens bellum conficiet. Hisin vicem sermonibus, qua cibi, qua quietis immemov,nox traducta est. Ne Samnitibus quidem consiliumin tam laetis suppetebat rebus. Itaque universi He-rennium Pontium, patrem imperatoris, per literasconsulendum censent. Iam is gravis annis non mili-taribus solum, sed civilibus quoque, abscesserat mu-neribus: in corpore tamen affecto vigebat vis animiconsiliique. Is, ubi accepit, ad Furculas Caudinasinter duos saltus clausos esse exercitus Romanos,consultus ab nuntio filii, censuit, omnes inde quamprimum inviolatos dimittendos. Quae ubi spretasententia est, iterumque, eodem remeante nuntio,consulebatur, censuit, ad unum omnes interficiendos.Quae ubi tam discordia inter se, velut ex ancipitioraculo, responsa data sunt; quanquam filius ipse inprimis iam animum quoque patris consenuisse in af-fecto corpore rebatur; tamen consensu omnium vi-ctus est, ut ipsum in consilium acciret. Nec grava-tus senex plaustro in castra dicitur advectus, voca-tusque in consilium ita ferine locutus esse, ut nihilsententiae suae mutaret; causas tantum adiiceret:Priore se consilio, quod optimum duceret, cumpolen-tissimo populo per ingens beneficium perpetuam fir-mare pacem amicitiamque: altero consilio in multasaetates, quibus, amissis duobus exercitibus, haud fa-cile receptura vires Romana res esset, bellum differ-re: tertium nullum consilium esse. Quum filius alii-que principes percunctando exsequerentur, Quid simedia via consilii caperetur ; ut et dimitterentur in-columes, et leges iis iure belli victis imponerentur?Ista quidem sententia, inquit, ea est, quae neque ami-cos parat, neque inimicos tollit. Servate modo, quosT. Liv. Tom. II. H