Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
111
Einzelbild herunterladen
 

L i u. IX. Cap. 1.2. [U. C. 433. A. C. 31g.] 111

accumulatae salis sint; quorum saevitiam non morsnoxiorum, non deditio exanimatorum corporum, nonbona sequentia domini deditionem exsatient; placariqui nequeant, nisi hauriendum sanguinem lanianda-que viscera nostra praebuerimus. Justum est bellum,Samnites, quibus necessarium; et pia arma, quibusnulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, quumrerum humanarum maximum momentum sit, quampropitiis rem, quam adversis agant diis, pro certo ha-bete, priora bella adversus deos magis, quam homines,gessisse; hoc, quod instat, ducibus ipsis diis gesturos.

II. Haec, non laeta magis, quam vera, vaticina-tus, exercitu educto, circa Caudium castra, quampotest occultissime, locat: inde ad Calatiam, ubi iamconsules Romanos castraque esse audiebat, militesdecem pastorum habitu mittit: pecoraque diversos,alium alibi, haud procul Romanis pascere iubet prae-sidiis: ubi inciderint in praedatores, ut idem omni-bus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia es-se, Luceriam omnibus copiis circumsedere: nec proculi abesse, quin vi capiant. Iam is etiam rumor ante, deindustria vulgatus, venerat ad Romanos; sed fidemauxere captivi, eo maxime, quod sermo inter omnescongruebat. Haud erat dubium, quin Lucerinis opemRomanus ferret, bonis ac fidelibus sociis; simul neApulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: eamodo, qua irent, consultatio fuit. Duae ad Luce-riam ferebant Hae; altera praeter oram superi ma-ris patens apertaque, sed, quanto tutior, tanto ferevongior; altera per Furculas Caudinas brevior. Sedita natus locus est. Saltus duo alti angusti silvosi-que sunt, montibus circa perpetuis inter se iuncti:

I iacet inter eos satis patens clausus in medio campus,herbidus aquosusque, per quem medium iter est. Sedl ante, quam venias ad euin, intrandae primae angu-^ stiaesunt: et aut eadem, qua te insinuaveris, retro