Lia. VIII. Cap. 2. 3. [II. C. 4i5. A. C. 537 .] 50
rent: Campanorum aliam conditionem esse, qui nonfoedere, sed per deditionem, in fidem venissent: itaqueCampanos, seu velint, seu nolint, quieturos. In foe-dere Latino nihil esse, quo bellare, cum quibus iq>si ve-lint, prohibeantur.
111. Quod responsum sicut dubios Samnites, quid-nam facturum Romanum censerent, dimisit, ita Cam-panos metu abalienavit; Latinos, velut nihil iam nonconcedentibus Romanis, ferociores fecit. Itaque, perspeciem adversus Samnites belli parandi crebra con-cilia indicentes, omnibus consultationibus inter seprincipes occulte Romanum coquebant bellum. Huicquoque adversus servatores suos bello Campanus ad-erat. Sed quanquam omnia de industria celabantur,priusque, quam moverentur Romani, tolli ab tergoSamnitem hostem volebant; tamen per quosdam,privatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos, in-dicia coniurationis eius Romam emanarunt, iussis-que ante tempus consulibus abdicare se magistratu,quo maturius novi consules adversus tantam molembelli crearentur, religio incessit, ab iis, quorum im-minutum imperium esset, comitia haberi. Itaque in-terregnum initum. Duo interreges fuerunt, M. Va-lerius ac M. Fabius. Creati consules, T. ManliusTorquatus tertium, P. Decius Mus. Eo anno Alexan-drum, Epiri regem, in Italiam classem appulisse con-stat. Quod bellum, si prima satis prospera fuissent,haud dubie ad Romanos pervenisset. Eadem aetasrerum Magni Alexandri est: quem, sorore huius or-tum, in alio tractu orbis, invictum bellis iuvenem,fortuna morbo exstinxit. Ceterum Romani, etsi de-fectio sociorum nominisque Latini haud dubia erat;tamen, tanquam de Samnitibus, non de se, curamagerent, decem principes Latinorum Romam evoca-verunt, quibus imperarent, quae vellent. Praetorestum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L.