5S
T. LlYli C. 4ii. A. C. 538.]
dit: jYec quo minus perpetua eum iis amicitia esset,per populum liomanum stetisse: nec contradici, quin,quoniam ipsos belli culpa sua contradi taedium cepe-rit, amicitia de integro reconcilietur. Quod ad Sidi-cinos attineat, nihil intercedi, quo minus Samniti po-pulo pacis bellique liberum arbitrium sit. Foedereicto, ijuuni domum revertissent, extemplo inde exer-citus Romanus deductus, annuo stipendio et triummensium frumento accepto; quod pepigerat consul,ut tempus indutiis daret, quoad legati redissent.Samnites, copiis iisdem, quibus usi adversus Huma-num bellum fuerant, contra Sidicinos profecti, haudin dubia spe erant mature urbis hostium potiundae.Tum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coeptafieri est: dcin, postquam Patres ut seram eam ulti-maque tandem necessitate expressam aspernaban-tur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos factaest. Ne Campani quidem (adeo iniuriae Samnitium,quam beneficii Romanorum, memoria praesentiorerat) his se armis abstinuere. Ex his tot populisunus ingens exercitus, duce Latino fines Samnitiumingressus, plus populationibus, quam proeliis, cla-dium fecit: et, quanquam superiores certaminibusLatini erant, haud inviti, ne saepius dimicandum fo-ret, agro hostium excessere. Id spatium Samnitibusdatum est Romam legatos mittendi. Qui quum adis-sent senatum, conquesti eadem se foederatos pati,quae hostes essent passi, precibus infimis petiere, utsalis ducerent Romani victoriam, quam Samnitibus exCampano Sidicinoque hoste eripuissent: ne vinci etiamse ab ignavissimis populis sinerent. Latinos Campa-nosque, si sub ditione populi Romani essent, pro impe-rio arcerent Samniti agro; sin imperium abnuerent,armis coercerent. Adversus haec responsum ancepsdatum, quia fateri pigebat, in potestate sua Latinosiam non esse, timebantquo, ne arguendo abaliena-