42
T. 1,1 VII [V. C 4 12 . A. C. 3io.]
viriumque inter se aequales certamina ineunt, comi-ter facilis vincere ac vinci vultu eodem; nec quem-quam aspernari parem, qui se oflerret; factis beni-gnus pro re, dictis haud minus libertatis alienae,quam suae dignitatis, memor: et, quo nihil popula-rius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdemgerebat. Itaque universus exercitus, incredibili ala-critate adhortationem prosecutus ducis, castris egre-ditur. Proelium, ut quod maxime unquam, pari spe,utrimque aequis viribus, cum fiducia sui, sine con-temptu hostium, commissum est. Samnitibus fero-ciam augebant novae res gestae et paucos ante diesgeminata victoria; Komanis contra quadringentorumannorum decora, et conditae urbi aequalis victoria:utrisque tamen novus hostis curam addebat. Pugnaindicio fuit, quos gesserint animos: namque ita con-flixerunt, ut aliquamdiu in neutram partem inclina-rent acies. Tum consul, trepidationem iniicicndamratus, quando vi pelli non poterant, equitibus immis-sis turbare prima signa hostium conatur. Quos ubinequicquam tumultuantes in spatio exiguo volvereturmas vidit, nec posse aperire in hostes viam, reve-ctus ad antesignanos legionum, quum desiluisset exequo, Nostrum, inquit, peditum illud, milites, estopus. Agiledum, ut me videritis, quacunque incesseroin aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro sequisque obvios sternite. Illa omnia, qua nunc erectaemicant hastae, patefacta strage vasta cernetis. Haecdicta dederat, quum equites consulis iussu discur-runt in cornua, legionibus in mediam aciem aperiuntviaqj. Primus omnium consul invadit hostem; et,cum quo forte contulit gradum, obtruncat. Hoc spe-ctaculo accensi dextra laevaque, ante se quisque,memorandum proelium eient. Stant obnisi Samni-tes, quanquam plura accipiunt, quam inferunt, vul-nera. Aliquamdiu iam pugnatum erat; atrox caedes