Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

28

T. LIVtl [U. C. 4o5. A. C. 5i 7 .] 1

tilus, qui primus dictator de plebo fuerat, concordiamordinum turbavit. Quod videbatur quidem temporealieno fecisse; quia ambo tum forte patricii consu-les erant, qui rationem eius se habituros negabant. ,Sed ct ipse constantia inceptum obtinuit, et tribuni, iomni vi recuperando ius consularibus comitiis amis-sum, adiurerunt: et quum ipsius viri maiestas nul-lius honoris fastigium non aequabat, tum per eun-dem, qui ad dictaturam aperuisset viam, censuramquoque in partem vocari plebes volebat. Nec varia-tum comitiis est, quin cum Manlio Cnaeo censorMarcius crearetur. Dictatorem quoque hic annushabuit M. Fabium, nullo terrore belli, sed ne Licinialex comitiis consularibus observaretur. Magisterequitum dictatori additus Q. Servilius. Nec tamendictatura potentiorem eum consensum Patrum con-sularibus comitiis fecit, quam censoriis fuerat.

XXIII. M. Popillius Laenas a plebe consul, a Pa-tribus L. Cornelius Scipio datus. Fortuna quoqueillustriorem plcbeium consulem fecit. Nam quumingentem Gallorum exercitum in agro Latino castraposuisse nuntiatum esset; Scipione gravi morbo im-plicito, Gallicum bellum Popillio extra ordinem da-tum. Is, impigre exercitu scripto, quum omnes ex-tra portam Capenam ad Martis aedem convenire ar-matos iuniores iussissct, signaque eodem quaestoresex aerario deferre, quattuor expletis legionibus,quod superfuit militum, P. Valerio Publicolae prae-tori tradidit; auctor Patribus scribendi alteriusexercitus, quod ad incertos belli eventus subsidiumreipublicae esset. Ipse, iam satis omnibus instructiscomparatisque, ad hostem pergit: cuius ut prius no-sceret vires, quam periculo ultimo tentaret: in tu-mulo, quem proximum castris Gallorum capere po-tuit, vallum ducere coepit. Gens ferox et ingeniiavidi ad pugnam, quum, procul visis Romanorum si-