Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
12
Einzelbild herunterladen
 

12

T. LIVII [U. C. 3g4. A. C. 358.]

inquit, Huma virum fortissimum habet, procedat,agedum, ad pugnam, ut noster duorum eventus osten-dat, utra gens bello sit melior.

X. Diu inter primores iuvcnum Romanorum si-lentium fuit, quum et abnuere certamen vererentur,et praecipuam sortem periculi petere nollent. TumT. Manlius, L. filius, qui patrem a vexatione tribuni-cia vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit:Iniussu luo, inquit, imperator, extra ordinem nun-quam pugnaverim ; non, si certam victoriam videam.Si tu permittis, volo ego illi belluae ostendere, quandoadeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea fami-lia ortum, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia de-iecit. Tum dictator, Macte virtute, inquit, ac pietatein patrem patriamque, 'T. Manli, esto. Verge, et no-menRomanum invictum, iuvantibus diis, praesta. Ar-mant inde iuvenem aequales: pedestre scutum capit,Hispano cingitur gladio, ad propiorem habili pu-gnam. Armatum adornatumque adversus Gallumstolide laetum, et (quoniam id quoque memoria di-gnum antiquis visum est) linguam etiam ab irrisu ex-serentem, producunt. Recipiunt inde se ad statio-nem : et duo in medio armati, spectaculi magis more,quam lege belli, destituuntur, nequaquam visu acspecie aestimantibus pares. Corpus alteri magnitu-dine eximium, versicolori veste pictisque et auro cae-latis refulgens armis: media in altero militaris sta-tura, modicaque in armis habilibus magis quam de-coris species. Non cantus, non exsultatio armorum-que agitatio vana, sed pectus, animorum iraeque ta-citae plenum, omnem ferociam in discrimen ipsumcertaminis distulerat. Ubi constitere inter duasacies, tot circa mortalium animis spe metuque pen-dentibus, Gallus, velut moles superne imminens, pro-iecto laeva scuto, in advenientis arma hostis vanumcaesim cum ingenti sonitu ensem deiecit. Romanus,